| 17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html |
| A017002322 |
Quod si ex prĉteritis de prĉsentibus et futuris conjectura sumenda sit, nihil omnino sanctius, nihil utilius; quinimmo, quia res omnino flicissimum hactenus habuit successum, in posterum eumdem quoque habituram sperandum est.. |
| 24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
| A024001149 |
Quod cum dicti loci parrochialis ecclesia, quĉ ab ea de Cranves dependet ac illi perpetuo unita esse dignoscitur, rectorque modernus dictarum parrochiarum pridie mortuus fuerit et sic per ejus obitum ambĉ prĉdictĉ parrochiales ecclesiĉ vacent, ob cujus defectum animarum cura [112] in dicta ecclesia de Sales minus exacte et decenter ab unione hucusque exercita fuerit, et cum nimio parrochialium dictĉ ecclesiĉ de Sales incommodo sancta Ecclesiĉ Sacramenta ipsis administrata fuerint; necnon quod ejusdem parrochialis ecclesiĉ fructus et obventiones ad satis commodam unius rectoris sustentationem sufficiant, et quod si hujusmodi parrochialium unio dissolveretur fructusque earumdem qui separati et sejuncti sunt, cuilibet earum futuris rectoribus in posterum applicarentur et appropriarentur; inde parrochianis parrochialium prĉdictarum ecclesiarum respectivĉ spirituali consolationi divinique cultus augmento, necnon ipsius parrochialis ecclesiĉ de Sales decori et venustati plurimum consulerentur, et ambarum annui redditus tutius conservarentur, imo et augerentur:. |
||
| A024001150 |
Illarumque respective fructus ab invicem pariter dismembramus, segregamus, eidemque parrochiali ecclesiĉ de Sales fructus ipsius qui a parrochialis ecclesiĉ de Cranves fructibus separati et sejuncti dignoscuntur, applicamus et annectimus, atque perpetuo incorporamus; ita quod posthac liceat futuris rectoribus dictĉ parrochialis ecclesiĉ de Sales, qui a Nobis aut successoribus Nostris, seu Sede Apostolica in posterum legitime provisi fuerint uti, potiri et libere gaudere, ac in suos usus et utilitatem convertere absque licentia futuri rectoris ecclesiĉ de Cranves et successorum in ea; ac alias in omnibus et per omnia quĉ sunt proprii rectoris munia, officia et onera (ad quĉ etiam eum teneri volumus) subire possit, valeat et debeat, concedimus et investimus; utque piis, quanto citius, patroni [et] communitatis loci de Sales votis consulamus, et hujusmodi dissolutio suum sortiatur effectum.. |