|
A024002039
|
Quoniam propter innumeras bellorum clades quibus hęc [201] provincia vexata ac propemodum consternata fuit, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina visitare, et quam erga Sanctam Sedem Apostolicam Romanam hactenus exhibuimus ac deinceps semper, Deo propitio, exhibituri sumus venerationem et obedientiam exteriore cultu prestare, coram et per Nos ipsos minime possumus: propterea Nos Tuam Reverentiam pręcamur, ut quia jam aliorum negociorum hujus diocęsis causa Romę versaris ista munera visitationis liminum et pręstationis obedientię Nostro nomine obire, ne graveris.
|