| 24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
| A024003159 |
Ille vero idem Reverendissimus Dominus, authoritate a Sanctissimo Domino nostro Paulo Papa Quinto sibi peculiariter ad id delegata, absolvit me ab omni excommunicatione et quibuscumque censuris ac pnis propter hĉresim incursis in utroque foro; item absolvit me, eadem authoritate, a quibuscumque votis, legibus et vinculis quibus Societati Jesu astrictus alias fueram aut tunc essem, et laureĉ sacrĉ Theologiĉ doctoratus titulum, quo ante defectionem insignitus fueram, restituit; ac demum, imposita salutari pnitentia, communioni Ecclesiĉ Catholicĉ me reddidit.. |
||
| A024003163 |
Hac igitur de causa, ego, non obstantibus multis gravibusque quĉ me circumstabant difficultatibus, sponte Gratianopolim veni, circa hujus 40 ĉ initium, ad prĉfatum Reverendissimum Dominum Episcopum Gebennensem, in ea civitate pro tempore conciones sacras habentem; cui etiam nunc, cum omni humilitate et animi summissione me presentem sisto, culpam et apostasiam meam agnoscens et accusans, atque admodùm supplex oro et postulo in communionem sanctĉ Romanĉ Ecclesiĉ ex integro restitui, et, imposita salutari pnitentia, perfecte absolvi in utroque foro. |