Mot «Instrumentum» [6 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000653 

 Pręcepitque ei, dicens: De omni ligno paradisi comede, id est, comedere potes; de ligno autem scientię boni et mali ne comedas; in quacumque enim hora, etc. Adam mansit aliquamdiu solus sub pręcepto; nam dedit nomina rebus et animantibus: sed non eum tentare tunc voluit serpens; expectavit donec haberet instrumentum tentationis suę idoneum, fęminam.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002092 

 Superest vero, Pater Sanctissime, ut opus hoc, magnum profecto et acceptione dignum, Ducem tanti operis instrumentum efficax, dięcesim hanc universam multis nominibus miserandam, Sedes Apostolica intima sollicitudine ac gratia complectatur ac foveat; idque imis summisque pręcibus humillime a Vestrę Sanctitatis clementia expeto pariter et expecto, Christumque illi semper propitium pręcor..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000852 

 Et de Sehon, Rege Amorrhaeorum, exemplum proferens, ait: «Ergo, quia perditum Deus volebat, obstinatio cordis divina fuit ad ruinam praeparatio.» Et Sathanam, dum ad peccandum homines impellit, «instrumentum magis» Dei «in agendo, quam a seipso» auctorem, esse asseverat.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000560 

 Notum facimus quod viso antescripto instrumento, sub die decima sexta Augusti, anni millesimi quingentesimi nonagesimi sexti, per ęgregium du Gerdil, notarium, recepto et signato; omnibus in dicto instrumento contentis diligentissime consideratis, illud idem instrumentum omniaque in eodem contenta confirmavimus, approbavimus et ratificavimus, prout tenore presentium confirmamus et approbamus, ac illi omnis inviolabilitatis et firmitatis robur adjicimus, necnon omnes et singulos [juris] et facti defectus, si qui in eo intervenerint, supplemus, dictosque festos dies celebrandos temporibus assignatis; imo festum Exaltationis Sanctę Crucis Septembris ad festum [Nativitatis] Beatę Marię, quę octava cujuslibet mensis Septembris [46] totius anni, transtulimus et transmisimus, eoque die celebrandum declaramus per parrochianos loci Sancti Andreę de [Domancy], mandamenti Sallanchię, pœna in suprascripto instrumento contenta..

  A024000636 

 Vidimus pręscriptum fundationis, donationis et augmentationis instrumentum a nobili domino Guillermo de [52] Riddes, domino des Jalliets, pręcipuo dictę fundationis auctore, ac nobilibus Francisco ac Joanne Francisco de Riddes, ejusdem Guillermi fratribus, factę; cumque prędicta fundatio, dotatio, donatio et augmentatio majorem in modum Dei gloriam populique salutem augeat, eam merito non modo probandam, sed quoad per Nos fieri potest, laudandam, efferandam et confirmandam censuimus, et hoc Nostro decreto confirmamus et omologamus prędictis nobilibus fratribus fundatoribus et augmentatoribus, ob pręclarum hujusmodi domum, erga Catholicam religionem et cultum divinum pietatis ac observantię [53] testimonium, centuplum in hoc sęculo et vitam ęternam in futuro, secundum Christi promissa, exoptantes et postulantes..

  A024001174 

 Notum facimus quod viso antescripto instrumento, per egregium Bessonis, notarium ducalem, recepto et signato, omnibusque in dicto instrumento contentis diligentissime consideratis, illud idem instrumentum et contenta in eodem confirmavimus, approbavimus et ratificavimus, prout tenore pręsentium confirmamus, approbamus et ratificamus, ac illis inviolabiliter firmitatis robur adjicimus necnon omnes et singulos juris et facti defectus, si qui in eisdem intervenerint, supplemus..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE