| 07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html |
| A007000350 |
Ergo non immerito ea urgebat mentem meam increpatio: Siccine, o Francisce, qui omnibus, meritis, ingenio ac moribus postponendus eras, primoribus pręponendum ducis? An nescis honores periculis ac oneribus esse [95] plenissimos? Hisce vocibus interius diu perterritus, illud Davidicum (sic) volvebam: Deus audivi auditiones tuas, et timui.. |
||
| A007000382 |
Ac mihi veluti spectrum quoddam occurrere videbatur subinde venerandus hic Canonicorum consessus, cujus in capite sedebat Claviger ille clestis, graviter increpans: Quis te, miser Francisce, movet, ut qui omnibus doctrina, ingenio, moribus postponendus eras, primoribus pręponendum ducas? An nescis honores oneribus esse plenissimos? Siccine times illud incerto, brevi tamen [tempore], futurum examen: Redde rationem villicationis tuę? Quibus vocibus quantus interius effectus sit animi mei motus, nec in mente revocare quicquam prodesset, nec si revocarem satis possem exprimere. |
| 08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html |
| A008000751 |
Oculi sunt in porta sive fenestra, et per illos videmus interius in domo; unde et dixerunt: [98] Ecce quomodo diligebat eum; viderunt amorem. |
||||||
| A008001482 |
At Christus, qui est Dominus ipse, dat antequam petamus, non enim peteremus nisi petere doceret interius: Pręvenisti eum in benedictionibus dulcedinis. |
||||||
| A008001484 |
Duplex similitudo: trahis funem alligatum portę monasterii exterius, et campana pulsat interius; tangis os exterius, concupiscentia pulsat interius; nam est quędam colligatio inter sensus internos et externos. |
||||||
| A008001484 |
Item admoves ignem catapultę exterius, et statim accenditur interius. |
| 17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html |
| A017002356 |
Habent ecclesiam et in ea altare exterius ad Missarum celebrationem, et chorum interius in quo quotidie statutis horis Officium Beatissimę Virginis simul [concinunt], cantu ad pietatis regulas tam fliciter formato, ut vix dici queat num psalmodię gravitatem suavitas, vel suavitatem gravitas superet.. |
| 23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
| A023000913 |
Si enim ab iis exquiras unde illa tanta certitudo, respondent statim se responsum, nescio quod, Spiritus Sancti interius percipere, veluti quadam echo, unde dubitare de sua praedestinatione non possint. |
| 24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
| A024003273 |
Verum, etsi ipsius Domini nostri Jesu Christi sacratissimi Corporis sic in publico exhibiti majestas exposcat, omnes confratres totam diem in ejus laudibus, precibus et sacris meditationibus inibi, humiliter pertransire; attamen, cum humana fragilitas confratrum hujusmodi in iis piis operibus assiduis nondum exercitatorum id in communi exequi adhuc non patiatur, utque interius oratio non desinat hocque sacratissimum Eucharistię Sacramentum aliquo servitutis obsequio Confraternitas ipsa prosequatur, statuimus et ordinamus singulis diebus quibus super altare oratorii palam et in publico collocabitur, duos ex confratribus, per Priorem et illius Assessores infrascriptos, [353] alternatis horis respective deputandos, ante ipsum altare, genibus flexis, in habitu inferius pręscripto, horam integram in sacris precibus et divinis meditationibus, singulariter et juxta cujuslibet devotionem propriam, pro Sanctissimo Domino nostro Papa, necnon pro omnibus Ecclesię Pręlatis universoque clero ac reipublicę Christianę tranquillitate, fidei Catholicę tutela, pace et concordia inter Principes et populos christianos, conservatione etiam ac ampliatione hujusmodi Confraternitatis et in dies ampliori fructuum spiritualium productione, transigere debere usque ad Vesperam. |