|
A013003525
|
Quę omnia sacram Congregationem Cardinalium Concilio Tridentino interpretando, atque Pręlatorum sacra limina visitantium postulatis audiendis prępositorum, maxima jucunditate spiritali perfuderunt; illud nimirum respicientem, divina factum esse Providentia, ut isti ęgrę ac nutanti Christianę reipublicę parti, tantę pietatis, zeli, virtutis ac sollicitudinis contigisse Pastorem, ut de animabus istis meliora quotidie, Deo dante, sperare possit; jamque pro certo habeat sanas oves sub tali Pastore ęgritudinem non contracturas, imo et quotidie plures ex asgris verę Catholicęque Religionis sanitatem, quod jam multe sacris concionibus permotę fecerunt, aliquando recuperaturas..
|