|
A011000401
|
Vivet vero semper in pectore meo ardens quoddam desiderium omnes quidem amicitias, sed hanc maxime Francisci Girardi, et cęteras quę ex tua, Faber optime, prodibunt officina diligenter colendi; quod ut pręstare possem, utinam non verbis tantum (qualia solet Franciscus Prępositus, et id genus alia, in quibus nescio quid inter nos est similitudinis), sed re etiam et meritis, quod tu credis, conjungeremur, ut amore pręstantissimorum virorum vel eo nomine merito non indignus videar qui me indignum esse agnoscam libenter, et tenuitatem meritorum desiderii amplitudine resarciam..
|