| 07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html |
| A007000352 |
Mihi vero qui iis sum prępositus qui ea pollent modestia, fortitudine, prudentia ac charitate quę in quolibet Pręlato desiderari potest, ut eorum quilibet Prępositus esse mereatur; quid in hac causa metuendum est? Quid enim me moretur infantia, imperitia ac mentis [96] imbecillitas, cum nec monitis, nec disciplina, nec correctione ullo in hoc munere mihi futurum sit opus? Nisi quis velit, quod dixerunt veteres, « Minervam docere, » aut, ut more nostrorum dicam, « Sanctum Bernardum hortari, » vel inter Cordigeros, ut jam sumus, conceptum tegere latinitate. |
||
| A007000384 |
Mihi vero cum vos intueor, Patres, quid in hac causa metuendum est? [102] qui ea charitate ac prudentia pręstatis quę in quolibet Pręposito desiderari possunt. |