|
A024003609
|
Nos, CLAUDIUS DE GRANIER, Dei et Apostolicĉ Sedis gratia Episcopus et Princeps Gebennensis, universis notum facimus et attestamur omnia et singula quĉ superius digesta sunt pro Confraternitatis erectione in honorem Sanctĉ Crucis, Conceptionis Beatĉ Mariĉ et Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, per dilectos in Christo Ecclesiĉ Nostrĉ Canonicos, attente perlegisse et [382] nihil invenisse quod christianas aures possit offendere; immo vero dignissima quĉ ad communem Ecclesiĉ utilitatem ab iisdem fratribus religiose observentur, ad cultus enim divini augmentum, mores formandos et piorum operum exercitium, cum totius populi ĉdificatione, utilia et accommodata esse deprehendimus; ut merito eis Nostrum consensum dari et per Nos approbari ac recipi debeant, prout per prĉsentes assentimus, recipimus et approbamus..
|