| 24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
| A024001058 |
Cui petitioni, ut juste et rationi consonę cum quia ad hoc et parrochianorum et prędicti R. D. Decani et dictę ecclesięe parrochialis rectoris loci Bonnę accessit assensus; tum quia ex sacri Concilii Tridentini constitutionibus prędictę vicarię perpetuę erectio omnino facienda fuerat, annuimus, prędictumque du Marterey in perpetuum dictę [102] parrochialis Bonnę vicarium eligendum, creandum et decernendum existimavimus, prout presentibus eligimus, creamus et decernimus, et prędictam ecclesiam Bonnę dicto du Marterey, ut vicario perpetuo idoneo, conferimus et de illa etiam providemus, ipsumque de eadem sacra professione fidei quam intra duos menses in Nostris manibus emittere tenebitur. |
||||
| A024001148 |
Ad ea libenter intendimus quibus ecclesiarum ditioni nostrę subjectarum, pręcipue quę cura eminent animarum, divinus cultus augetur et parrochianorum spirituali consolationi salubrius consulitur. |
||||
| A024001150 |
Nos igitur, qui inter cęteras pastoralis officii Nostri curas, hanc (divini, scilicet cultus augmentum et spiritualem parrochianorum consolationem) non levem duximus unoque Deo optimo maximo gratam fore: pręfatorum igitur patroni et communitatis dicti loci de Sales supplicationi inclinati, et inquisitione circa ventatem eorum quę in dicta supplicatione continentur prius habita, consensuque fisci [113] Nostri, ut Nobis etiam notuit exhibito, et accedente ordinaria authoritate Nostra, parrochialium ecclesiarum de Cranves et de Sales unionem alias per Nos factam, ex nunc perpetuo dissolvimus et revocamus. |