| 08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html |
| A008002174 |
10 (omnino videnda est historia), circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent in Regnum Dei introibunt! Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus; at Jesus rursus respondens, ait illis: Filioli, quam difficile est confidentes in [296] pecuniis in Regnum Dei introire! Facilius est per foramen, etc. Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Quis potest salvus fieri? Et intuens illos Tesus, ait: Apud homines, etc. Sic ego hodie videns Evangelium: O quam difficile est, etc. Verum ut ordine procedam, quatuor sunt genera divitum bonorum et malorum. |
| 24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
| A024003362 |
Hic pecunias quĉ in receptione confratrum donabuntur, alias etiam quĉ offerentur, recipiet; legata quĉ fient Confraternitati exiget; pecunias omnes penes se asservabit, et earum receptionem in libro Thesaurarii describet; et ex his, necessaria tam ad divinum cultum, quam pauperum et infirmorum subventionem ac temporalium administrationem (de mandato tamen Prioris ejus propria manu subscripto et non alias), ministrabit; de omnibus exactis, receptis et impensis, rationem in fine anni, in manibus Prioris et Assessorum noviter electorum ac aliorum [373] auditorum computorum deputandorum in eadem congregatione, reddet.. |
||
| A024004518 |
Quod nonnisi longo temporis cursu ex fructibus dicti monasterii valorem mille ducentorum scutorum auri non excedentibus, multis ordinariis et extraordinariis oneribus, et pensioni Ill mo et Serenissimo Carolo Emanuele, Sabaudiĉ Duci, obnoxiis concessĉ et solvendĉ (sic), prestari non potest, dicto Reverendo domino Abbati, seu commendatario perpetuo Beatĉ Mariĉ Abundantiĉ pro tempore existenti, seu ejus legitimo procuratori, membrum de Presingy, valoris annui centum scutorum, ad sexdecim annos, a die arrendationis computandos, [469] mille scutorum in pecunia numerata anticipata solvendorum, pretio, etiam quibusvis personis, etiam laicis, locandi et arrendandi; vel illud idem membrum, per dictum tempus sexdecim [annorum], dictis personis, justo pretio obligandi et relaxandi; necnon alia bona dicti monasterii cum omnibus et singulis pactis, conventionibus, commissionibus, obligationibus, submissionibus, renunciationis clausulis et cautelis necessariis, et apponi solitis prĉdicta auctoritate Apostolica, obligandi licentiam concedimus et indulgemus; ac etiam de debitis et receptis pecuniis easdem personas questandi et liberandi; dictasque pecunias penes aliquam ĉdem sacram aut personam fide dignam, et facultatibus idoneam, deponi, pro dicta fabrica quanto citius construenda, felicis memoriĉ Pauli PP. secundi Constitutione et aliis ordinationibus non obstantibus. |