Mot «Pinerolio» [2 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001738 

 FRANCISCUS DE SALES, Dei et Apostolicę Sedis gratia Episcopus et Princeps Gebennensis, et in Ecclesia cathedrali Monasterii Beatę Marię de Pinerolio, nullius dięcesis, provincię Taurinensis, de consensu Ill mi et R mi DD. Cardinalis Burghesi, commendatarii, pontificalia exercens..

  A024001739 

 Universis sit manifestum quod Nos, die Dominico quinta mensis Junii, anni M. D. C. vigesimi secundi, indictione quinta, in ecclesia prędicta, dilectum Nobis in Christo Johannem Scotiam, de supradicto Pinerolio scolarum infantem litterarum, et de legitimo matrimonio procreatum, ibidem pręsentem, volentem et militię clericali ascribi cupientem, rite, recte atque legitime in clericum ordinavimus sibique primam clericatus tonsuram contulimus, ordinatumque esse nuntiamus et declaramus per pręsentes.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE