Mot «Quovismodo» [3 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002578 

 Nos igitur, huic petitioni, ut justę et rationi consonę, annuentes, et quia ad hoc Scindicorum et Consiliariorum oppidi Clusarum qui dictarum capellarum sunt patroni intervenit assensus, prędictas capellas Leprosorię et Beatę Marię Pietatis dicti oppidi Clusarum, cum illorum juribus, proventibus et [255] pertinentiis, Collegio et clero erecto prędictis dicti oppidi Clusarum uniendas, annexandas (sic) et incorporandas duximus, prout pręsentibus unimus, annexamus (sic) et incorporamus cum prędictis juribus, iructibus, redditibus et pertinentiis; ita quod clero, rectori et Collegio prędictis liceat dictarum capellarum, Collegio et clero erecto prędictis dicti oppidi Clusarum, ut pręmittitur, unitarum, cum dictas capellas quovismodo vacare contigerit, realem, actualem et corporalem possessionem libere et licite apprehendere nullius alterius licentia super hoc minime requisita, necnon fructus in suos usus et utilitatem convertere conditionibus, astrictionibus et conventionibus in dicta fundatione insertis observatis et observandis, officio debito et consueto, per pręsbiteros dicti cleri et in dicto clero successores, juxta prędictas fundationes celebrando..

  A024004519 

 Qui quidem Abbas hujusmodi locationes, obligationes et arrendationes justo pretio factas ad Nos deferre teneatur, ut a Nobis approbentur et confirmentur; singulosque juris facti et solemnitatum defectus, si quis in eisdem intervenerint, suppleantur; dictum membrum de Presingy sic, ut pręmittitur, obligatum et arrendatum, et dicti exponentis successores sexdecim annis durantibus (licet dictum R. D. Abbatem decedere contigerit, seu dictam commendam quovismodo desierit) remanere obligatum et ad dictę locationis et arrendationis observationem teneri declaramus; irritum et inane si secus super hęc a quoquam scienter vel ignoranter quavis auctoritate fuerit attentatum decernentes.

  A024004519 

 Quodque membrum de Presingy nuncupatum, locatum, arrendatum et relaxatum, finitis sexdecim annis, cum omnibus suis juribus, pertinentes et melioramentis ad dictum monasterium Beatę Marię de Abundantia, pleno jure, revertatur et cedat, fructusque, redditus et proventus quovismodo obligati liberi maneant..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE