Mot «Realem» [6 fréquence]


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000574 

 Quia vero illis temporibus fides catholica de augustissimo Trinitatis misterio ab haereticis impugnabatur atque ab iisdem haereticis authoritas Sanctse Sedis Apostolicae et catholicorum Conciliorum contemnebatur, primum primi Libri titulum posuit: «DE SUMMA TRINITATE ET FIDE CATHOLICA. » Atque «Summam» appellat Trinitatem, quia cum plures sint trinitates in rebus creatis (trinitas enim non unitatem, sed trium realem distinctionem notat), «de Summa» ait cum de Divina tractat, quia caeterae ejus respectu infimae sunt.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000686 

 Altera quae, ut a verbis Christi minime recedere verbotenus videatur, admittit verum Christi corpus in Eucharistiae Sacramento esse, sed per fidem, non per realem et corporalem praesentiam, quae [95] praecedat manducationem; denique, ita esse, ut non sit; ita vere, ut tamen non nisi imaginarie.

  A023000694 

 At apud eruditos, et sive in theologia, sive in logica melius versatos, sunt ista omnino ridicula; sciunt enim sic potius e contrario argumentari nos debere: Quia fides justificat, ergo multo magis charitatem justificare, sine qua fides mortua est; quia Christi justitia nobis imputatur, ergo realem et veram justitiam in nobis effici et procreari; quia Christus nobis meruit, ergo in nobis esse merita, quae meritis Christi nobis sunt comparata; quia Christus est summus Pontifex, ergo inter eos qui ejus vices interim gerunt, unum debere esse summum Pontificem; quia Christus mediator redemptionis unicus est, ergo multos esse posse et debere mediatores intercessionis, qui nobiscum ab eo pro nobis petant, ut redemptionis supe pretium et efficaciam nobis applicet; quia Christus nobis jejunavit, ergo multo magis nos, ad ejus exemplum et imitationem, jejunare oportere; quia Christus resurrexit et ad caelos ascendit, ergo nos, si non tantum fideles, sed etiam electi erimus, et resurrecturos et ad caelum ascensuros, quo modo Paulus ad Thessalonicenses argumentatur; denique, quia in Sacramento signum est, ergo rem quoque ipsam significatam adesse debere.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001059 

 Quocirca universis presbiteris, clericis, notariis et tabellionibus per Nostram diocesim et eorum cuilibet in solidum mandamus quod prędictum du Marterey, presbiterum, ut idoneum, in prędictę perpetuę vicarię parrochialis Bonnę possessionem realem, actualem et corporalem juriumque fructuum, reddituum et proventuum et pertinentiarum ejusdem inducant, defendant inductum, avecto ex inde quolibet illicite detentore..

  A024002578 

 Nos igitur, huic petitioni, ut justę et rationi consonę, annuentes, et quia ad hoc Scindicorum et Consiliariorum oppidi Clusarum qui dictarum capellarum sunt patroni intervenit assensus, prędictas capellas Leprosorię et Beatę Marię Pietatis dicti oppidi Clusarum, cum illorum juribus, proventibus et [255] pertinentiis, Collegio et clero erecto prędictis dicti oppidi Clusarum uniendas, annexandas (sic) et incorporandas duximus, prout pręsentibus unimus, annexamus (sic) et incorporamus cum prędictis juribus, iructibus, redditibus et pertinentiis; ita quod clero, rectori et Collegio prędictis liceat dictarum capellarum, Collegio et clero erecto prędictis dicti oppidi Clusarum, ut pręmittitur, unitarum, cum dictas capellas quovismodo vacare contigerit, realem, actualem et corporalem possessionem libere et licite apprehendere nullius alterius licentia super hoc minime requisita, necnon fructus in suos usus et utilitatem convertere conditionibus, astrictionibus et conventionibus in dicta fundatione insertis observatis et observandis, officio debito et consueto, per pręsbiteros dicti cleri et in dicto clero successores, juxta prędictas fundationes celebrando..

  A024002682 

 Nos igitur, pro officii Nostri debito sacrorum Canonum ac sancti Tridentini Concilii decretis intendentes, pię quoque voluntati Serenissimi Sabaudię ac Pedemontium Principis in hoc obtemperantes, cum ad dicti Collegii adeo utilia ac ecclesiasticę reipublicę necessaria munera adjuvanda ac promovenda, sine ullo divini servitii dispendio assignari commode posse visa fuerit capella sęcularis seu ecclesia vulgo prioratus Sancti Clari appellata, diocęsis Nostrę; idcirco, tam auctoritate Nostra ordinaria quam in hac parte quatenus opus sit, tamquam a Sede Apostolica, juxta dicti œcumenici Concilii Tridentini decretu, delegata, ac de fratrum Nostrorum Canonicorum capitulari consensu super hoc habito, dictam capellam, ecclesiam seu prioratum Sancti Clari, diocęsis Nostrę, cum omnibus ejusdem [265] bonis, redditibus, juribus et emolumentis, eorumque accessoriis, pertinentiis, annexis ac dependentiis, ex nunc prout tunc et e contra, cum primum illam per cessum ex causa resignationis, permutationis vel alia quacumque, vel decessum, seu quamvis aliam dimissionem, vel amissionem, R di D ni Joannis Sonnerati, moderni rectoris, vacare contigerit, dicto Collegio Chapuisiano, Sanctorum Pauli et Caroli Anneciensi, Clericorum regularium Sancti Pauli, pręsentium tenore perpetuo unimus, annectimus et incorporamus; ita ut liceat dicti Collegii Religiosis, ac eorum procuratoribus, pro tempore existentibus, ipsius corporalem, realem et actualem possessionem per se vel alios, apprehendere et perpetuo retinere dictosque redditus percipere, ac in dicti Collegii utilitatem et usus convertere, nullius licentia super hoc ulterius requisita.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE