| 02-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome II-Defense de l'estendart de la Sainte Croix.html |
| A002000610 |
Sternitur Ęneadę rectoris ad atria Christi,. |
| 24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
| A024000431 |
Ad certiorem autem solutionem dicti census centum quinquaginta florenorum quolibet anno, rectori pro tempore existenti et legitime proviso, hypotecat et obligat omnia bona in ducatu [31] Chablasii nunc et in posterum existentia ad se suosque legitimos successores pertinentia; ita tamen, quod sibi ac dictis suis successoribus licitum sit, ut quandocumque voluerint dictum censura centum quinquaginta florenorum redimere, mediante tamen solutione duorum millium florenorum ejusdem monetę, in usum ipsius capellę et rectoris perpetuo applicandorum. |
||||||||||||||||
| A024000431 |
Quibus fideliter peractis, eandem jocalibus, calice omnibusque ad divinum Sacrificium celebrandum ornabit, censuque centum et quinquaginta florenorum monetę Sabaudię dotabit in usum ipsius rectoris, cujus nominationem, presentationem, sive juspatronatus, presentandi rectorem ipsius capellę, pro se suisque legitimis successoribus, tam masculis quam fminis, tam in electione primi quam aliorum, sive contingat per mortem, renunciationem, permutationem, aut aliam quamcumque causam aut viam vacare, in perpetuum reservavit. |
||||||||||||||||
| A024000458 |
Nos igitur, Episcopus et Princeps Gebennensis, petitioni nobilium de Bonnivard ac ejus uxoris rationi consonę annuentes, dictam capellam Beatę Marię et Sancti Claudii in ecclesia Alingiorum et dicto loco extruere, licentiam et facultatem impertimur, et nominationem in personam presentis rectoris Mojonier dicti approbamus et confirmamus. |
||||||||||||||||
| A024001058 |
Cui petitioni, ut juste et rationi consonę cum quia ad hoc et parrochianorum et prędicti R. D. Decani et dictę ecclesięe parrochialis rectoris loci Bonnę accessit assensus; tum quia ex sacri Concilii Tridentini constitutionibus prędictę vicarię perpetuę erectio omnino facienda fuerat, annuimus, prędictumque du Marterey in perpetuum dictę [102] parrochialis Bonnę vicarium eligendum, creandum et decernendum existimavimus, prout presentibus eligimus, creamus et decernimus, et prędictam ecclesiam Bonnę dicto du Marterey, ut vicario perpetuo idoneo, conferimus et de illa etiam providemus, ipsumque de eadem sacra professione fidei quam intra duos menses in Nostris manibus emittere tenebitur. |
||||||||||||||||
| A024001149 |
Quod cum dicti loci parrochialis ecclesia, quę ab ea de Cranves dependet ac illi perpetuo unita esse dignoscitur, rectorque modernus dictarum parrochiarum pridie mortuus fuerit et sic per ejus obitum ambę prędictę parrochiales ecclesię vacent, ob cujus defectum animarum cura [112] in dicta ecclesia de Sales minus exacte et decenter ab unione hucusque exercita fuerit, et cum nimio parrochialium dictę ecclesię de Sales incommodo sancta Ecclesię Sacramenta ipsis administrata fuerint; necnon quod ejusdem parrochialis ecclesię fructus et obventiones ad satis commodam unius rectoris sustentationem sufficiant, et quod si hujusmodi parrochialium unio dissolveretur fructusque earumdem qui separati et sejuncti sunt, cuilibet earum futuris rectoribus in posterum applicarentur et appropriarentur; inde parrochianis parrochialium prędictarum ecclesiarum respectivę spirituali consolationi divinique cultus augmento, necnon ipsius parrochialis ecclesię de Sales decori et venustati plurimum consulerentur, et ambarum annui redditus tutius conservarentur, imo et augerentur:. |
||||||||||||||||
| A024001150 |
Illarumque respective fructus ab invicem pariter dismembramus, segregamus, eidemque parrochiali ecclesię de Sales fructus ipsius qui a parrochialis ecclesię de Cranves fructibus separati et sejuncti dignoscuntur, applicamus et annectimus, atque perpetuo incorporamus; ita quod posthac liceat futuris rectoribus dictę parrochialis ecclesię de Sales, qui a Nobis aut successoribus Nostris, seu Sede Apostolica in posterum legitime provisi fuerint uti, potiri et libere gaudere, ac in suos usus et utilitatem convertere absque licentia futuri rectoris ecclesię de Cranves et successorum in ea; ac alias in omnibus et per omnia quę sunt proprii rectoris munia, officia et onera (ad quę etiam eum teneri volumus) subire possit, valeat et debeat, concedimus et investimus; utque piis, quanto citius, patroni [et] communitatis loci de Sales votis consulamus, et hujusmodi dissolutio suum sortiatur effectum.. |
||||||||||||||||
| A024001923 |
Quia, ut fide digno testimonio Nobis constat, jam anno integro admodum religiose Cusiaci versatus es, Sacramenta et Mot Dei Nobis ita concedentibus, passim ubi ad id vocatus es laudabiliter ministrando: propterea Nos, et ibidem Cusiaci commorandi et Sacramenta ac Mot Dei conferendi et exhibendi, et a casibus Nobis reservatis absolvendi tibi facultatem facimus et impartimur, qua per totam hanc Nostram diocęsim libere uti possis et valeas, dummodo ad id Rectorum ecclesiarum parrochialium accesserit consensus, excipientes tantum parrochiam Cusiacensem, in qua, propter legitimas causas Nobis notas, volumus te, etiam non expectato aut petito consensu Rectoris ecclesię ejusdem parrochię, prędicta facultate libere uti posse et valere, ita tamen ut nullum inde sequatur scandalum.. |
||||||||||||||||
| A024002577 |
Exhibita igitur pro parte R. D. Francisci Bochuti, prębiteri, parrochialis ecclesię loci d'Ayse rectoris, et nobilium Joannis Mugnier, Petri de Megeve, Francisci Girod, Claudii Chastel, scindicorum oppidi Clusarum, Nostrę dięcesis Gebennensis, et Consiliariorum dicti oppidi, petitione, qua Nobis exponitur et apparet valde e re (sic) esse, imo necessarium, fundationi cleri quatuor pręsbiterorum in Collegio dicti oppidi docentium erectę, ut aliquę capellę in ecclesia dicti oppidi fundatę, eidem Collegio uniantur, tum ut ludimagistri sacerdotes in eo constituti et fundati habeant altare in quo commode sacra facere statutis horis, pręsentibus scholaribus possint, tum ut quintus ludimagister, etiam sacerdos, ad ejusdem Collegii promotionem, si sufficiens ad id ex eisdem cappellis quę uniuntur proventus percipi possit, juxta Statuta eidem Collegio ab eodem R. D. Bochuto pręcripta, de novo creetur, vel saltem in [254] eorumdem ludimagistrorum sustentationi tutius sit prospectum. |
||||||||||||||||
| A024002682 |
Nos igitur, pro officii Nostri debito sacrorum Canonum ac sancti Tridentini Concilii decretis intendentes, pię quoque voluntati Serenissimi Sabaudię ac Pedemontium Principis in hoc obtemperantes, cum ad dicti Collegii adeo utilia ac ecclesiasticę reipublicę necessaria munera adjuvanda ac promovenda, sine ullo divini servitii dispendio assignari commode posse visa fuerit capella sęcularis seu ecclesia vulgo prioratus Sancti Clari appellata, diocęsis Nostrę; idcirco, tam auctoritate Nostra ordinaria quam in hac parte quatenus opus sit, tamquam a Sede Apostolica, juxta dicti cumenici Concilii Tridentini decretu, delegata, ac de fratrum Nostrorum Canonicorum capitulari consensu super hoc habito, dictam capellam, ecclesiam seu prioratum Sancti Clari, diocęsis Nostrę, cum omnibus ejusdem [265] bonis, redditibus, juribus et emolumentis, eorumque accessoriis, pertinentiis, annexis ac dependentiis, ex nunc prout tunc et e contra, cum primum illam per cessum ex causa resignationis, permutationis vel alia quacumque, vel decessum, seu quamvis aliam dimissionem, vel amissionem, R di D ni Joannis Sonnerati, moderni rectoris, vacare contigerit, dicto Collegio Chapuisiano, Sanctorum Pauli et Caroli Anneciensi, Clericorum regularium Sancti Pauli, pręsentium tenore perpetuo unimus, annectimus et incorporamus; ita ut liceat dicti Collegii Religiosis, ac eorum procuratoribus, pro tempore existentibus, ipsius corporalem, realem et actualem possessionem per se vel alios, apprehendere et perpetuo retinere dictosque redditus percipere, ac in dicti Collegii utilitatem et usus convertere, nullius licentia super hoc ulterius requisita. |