| 24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
| A024000486 |
Cum itaque Nobis evidenter innotuerit venerabilem dominum Humbertum Bochetum, Nostrę dięcesis Gebennensis presbyterum, modernum [rectorem] parrochialis ecclesię Sancti Nicolai loci Cletarum, octuagesimum suę ętatis annum, aut circiter, attigisse, ita quod propter dictam senilem ętatem corporisque gravem indispositionem, in divinis officiis deservire, Sacramentaque ecclesiastica ministrare, et alia quę vero pastori incumbunt amplius [39] exercere nequeat, teque coadjutorem, causis pręfatis, in regimine et gubernio dictę ecclesię, per Reverendum dominum Stephanum Decomba, Ecclesię Gebennensis Canonicum, procuratorem suum, vigore procuratorii per egregium Franciscum Galmeris (?), notarium recepti, die tertia hujus mensis Novembris, esse Nobis pręsentatum:. |
||||||
| A024000488 |
Inhibentes propterea omnibus hujus dięcesis Gebennensis presbyteris, scindicis ac parrochianis dictę ecclesię, ac [40] aliis quibuscumque, sub excommunicationis et quingentarum librarum gebennensium pnis, ne te in regimine dictę ecclesię, Sacramentorumque collatione, ac etiam fructuum administratione, quomodolibet impedire audeant; imo, per Nos sic coadjutorem constitutum et deputatum recipiant et admittant, oppositione et appellatione quavis non obstante, et sine earumdem pręjudicio.. |
||||||
| A024001057 |
Notum facimus quod ad ea quę pro bono ecclesiarum parrochialium et aliarum regimine et divini cultus augmento, pro locorum et personarum qualitate sunt necessaria, libenter intendamus manusque Nostras adjutrices [101] exhibeamus. |
||||||
| A024001695 |
Universis presentes litteras inspecturis fidem facimus et testamur R dum D. Ludovicum de Perrucard, Abbatem commendatarium Monasterii Cheyseriaci, Ordinis Cisterciensis, hujus Nostrę diocęsis Gebennensis, a Nobis, [162] qua decuit humilitate expetiisse, ut pro veritate, de origine, fide, vita, moribus et doctrina dilecti Nobis in Christo D. Gasparis de Perrucard, quem sibi coadjutorem in dicti Monasterii regimine, cum futura successione, a Sanctissimo Domino Nostro Papa cupit dari et assignari, testimonium authenticum concederemus.. |