|
A011003220
|
Primum illud est quņd tuas accepi literas dulcissimas, suavissimas et, ut meis mala fide tametsi bona mente objicis, Ciceronianas planč, quando non pateris ut dicam Athenienses; quid enim mihi potuit esse jucundius? Pręsertim ex illa parte qua significas id, de quo non dubitabam, nec ullam te scribendi occasionem prętermissuram nec amandi mei finem umquam facturum esse; nam cętera quę tu tam faciliter et eleganter de vale nostro gallicč latineque rescribis, etsi demulcent mirum in modum, ne tamen tam jucunda esse possint illud facit quņd absentię nostrę memoriam efficaciłs renovant, nec patiuntur ut tam facile mihi possim imponere cłm te pręsentem videri volo..
|