Mot «Salutationis» [4 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000497 

 Ne nihil omnino scriberem, hanc licet brevem mittendam duxi epistolam, quasi ejus quam brevi peracturum me puto coram salutationis prodromum.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003295 

 Confratres tenentur quotidie ad recitationem quinquies Orationis Dominicę et Salutationis Angelicę.

  A024003297 

 Statuimus pariter et ordinamus, omnes et singulos utriusque sexus confratres, singulis diebus ad recitationem quinquies Orationis Dominicę et totidem Salutationis Angelicę, genibus flexis et detecto capite, perpetuo astrictos esse et teneri, ea ad Deum intentione, ut ipse meritis Domini nostri Jesu Christi, et intercessione [358] Beatę Marię semper Virginis et precibus Sanctissimorum Apostolorum Petri et Pauli, fœlici et prospero rerum statui universarum provinciarum et locorum Serenissimo Sabaudię Duci, Principi nostro, subditorum adesse, atque felicem eventum pręstare, inibique Catholicam fidem tueri et conservare, ac populum a pręsentibus calamitatibus liberare; hęreticos vel ad unitatem et gremium sanctę Matris Ecclesię reducere, vel illas confundere et humiliare ipsasque hęreses funditus extirpare, et ad id Principes insimul reconciliare et unanimi consensu inducere, Principesque nostros ab omni adversitate custodire dignetur..

  A024003302 

 Ritum antiquum recitationis Salutationis Angelicę, genibus flexis et detecto capite, quando in aurora, meridie et occasu solis ex antiqua traditione universalis Ecclesię pulsatur, religiose servare cupientes, statuimus et ordinamus Salutationem Angelicam ter universis confratribus quotidie, utroque genu flexo et detecto capite, esse recitandam in quocumque loco, etiamsi in viis vel plateis publicis [359] constiterint, quoties in principaliori ecclesia loci in quo Ecclesia cathedralis sedem fixerit pulsabitur, in aurora, meridie et vesperi, ut, pręter Indulgentias eam sic recitantibus a Summis Pontificibus concessas, ex hoc humili obsequio eidem Virgini Marię (cujus Dominus humilitatem respexit ) prestito, ipsius meritis et intercessione a morbis, peste, tempestatibus, grandinibus aliisque aeris corruptione et perturbationibus provincię totius Sabaudię liberentur..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE