Mot «Scindicorum» [3 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002577 

 Exhibita igitur pro parte R. D. Francisci Bochuti, prębiteri, parrochialis ecclesię loci d'Ayse rectoris, et nobilium Joannis Mugnier, Petri de Megeve, Francisci Girod, Claudii Chastel, scindicorum oppidi Clusarum, Nostrę dięcesis Gebennensis, et Consiliariorum dicti oppidi, petitione, qua Nobis exponitur et apparet valde e re (sic) esse, imo necessarium, fundationi cleri quatuor pręsbiterorum in Collegio dicti oppidi docentium erectę, ut aliquę capellę in ecclesia dicti oppidi fundatę, eidem Collegio uniantur, tum ut ludimagistri sacerdotes in eo constituti et fundati habeant altare in quo commode sacra facere statutis horis, pręsentibus scholaribus possint, tum ut quintus ludimagister, etiam sacerdos, ad ejusdem Collegii promotionem, si sufficiens ad id ex eisdem cappellis quę uniuntur proventus percipi possit, juxta Statuta eidem Collegio ab eodem R. D. Bochuto pręcripta, de novo creetur, vel saltem in [254] eorumdem ludimagistrorum sustentationi tutius sit prospectum.

  A024002577 

 Quod si fundationi cleri et Collegii prędictorum capella Leprosorię dicti oppidi Clusarum et altera capella Beatę [Marię] Pietatis (quę de dictorum Scindicorum oppidi Clusarum presentatione dependent) cum eorumdem juribus, fructibus, redditibus, proventibus et pertinentiis unirentur, annecterentur et incorporarentur, clero et Collegio prędictis bene consultum esset..

  A024002578 

 Nos igitur, huic petitioni, ut justę et rationi consonę, annuentes, et quia ad hoc Scindicorum et Consiliariorum oppidi Clusarum qui dictarum capellarum sunt patroni intervenit assensus, prędictas capellas Leprosorię et Beatę Marię Pietatis dicti oppidi Clusarum, cum illorum juribus, proventibus et [255] pertinentiis, Collegio et clero erecto prędictis dicti oppidi Clusarum uniendas, annexandas (sic) et incorporandas duximus, prout pręsentibus unimus, annexamus (sic) et incorporamus cum prędictis juribus, iructibus, redditibus et pertinentiis; ita quod clero, rectori et Collegio prędictis liceat dictarum capellarum, Collegio et clero erecto prędictis dicti oppidi Clusarum, ut pręmittitur, unitarum, cum dictas capellas quovismodo vacare contigerit, realem, actualem et corporalem possessionem libere et licite apprehendere nullius alterius licentia super hoc minime requisita, necnon fructus in suos usus et utilitatem convertere conditionibus, astrictionibus et conventionibus in dicta fundatione insertis observatis et observandis, officio debito et consueto, per pręsbiteros dicti cleri et in dicto clero successores, juxta prędictas fundationes celebrando..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE