Mot «Situm» [4 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008002035 

 Et quemadmodum tantisper intelligimus situm et ea quę Americę sunt per descriptiones factas ab iis qui viderunt, sic et gloriam descriptam hic a Domino glorię.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012003260 

 Est enim oppidum Tononiense inter utramque civitatem situm, ut si qui sit in eo ambidexter miles, utramque possit impetere..

  A012003261 

 Nam pręter balliaggia Tononiense, Ternense et Gagliardense, quę jam plurimo labore parta tueri sane sit sequissimum, superest balliagium Gaianum, quod ut est valde latum, ita difficillimę est expugnationis; est enim inter Bernensium et Genevensium ditiones situm, veluti inter letiferas paludes, quarum pestilentibus aquis ita alluitur ut vix sanari posse videatur, nisi prius injecto in aquas ipsas salutifero Crucis ligno.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003253 

 Et quoniam tam pro divinis Officiis pręfatę Confraternitatis [348] celebrandis et decantandis, aliisque piis operibus exercendis, quam pro ipsius negotiis tractandis, aliquis locus peculiaris omnino liber, extra ecclesiam, in qua altare [quod] ereximus situm est (ut in aliis Confraternitatibus ubique fieri consuerunt) necessarius sit, ecclesiaque Sancti Joannis Baptistę pręceptorię Gebennesii, Hospitalis Hierosolimitani, in loco publico prędicti oppidi sita, propter defectum ministrorum ejusdem ac injuriam pręsentis temporis non multum frequentetur, sperandum tamen sit incolas oppidi hujusmodi, qui aliunde religiosissimi fidem catholicam verbo et opere devote profitentur, ipsam ecclesiam sancti Joannis posthac ferventius visitaturos, si in eadem Missa aliaque divina Officia frequentius decantentur et peragantur, ac preces publicę et pię exhortationes seu conciones sępius exerceantur et fiant: idcirco, [349] de consensu nobilis et magnifici domini Dionisii de Sacconay, Baronis Cletarum, domini in temporalibus de Sacconay, Truaz et Lorcier, procuratoris generalis Ill mi et R di D. Petri de Sacconay, sui fratris, militię Hospitalis Hierosolimitani, et prioratus Arvernię prioris ac pręceptoris Gebennesii, oratorium ejusdem Confraternitatis, dum Capitulum Gebennensis ecclesię in oppido prędicto moram traxerit, in ipsa ecclesia Sancti Joannis Baptistas constituimus et deputamus.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE