| 24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
| A024000430 |
Notum facimus quod perillustrissimus et magnificentissimus D. Gasparus a Geneva, Marchio a Lullin, supremi Ordinis Serenissimi Ducis Sabaudię eques torquatus, exposuit Nobis, quod cum nihil melius homini contingat quam, dum hic vivimus ac multis post seculis, vias expeditiores quęrere quibus ad vitam perveniamus ęternam: hac ratione motus, necnon pia grataque parentum recordatione, a quibus temporalem vitam, generis splendorem [29] et ingenuam educationem habuit (Deo piis ejus conatibus favente), in ejus honorem, Beatę Marię ac omnium Sanctorum, maxime ad nomen et memoriam sanctissimi Nominis JESU statuit, medio Nostro beneplacito, capellam construere ecclesię Beatę Marię Compassionis oppidi Thononii contiguam, ad latus dextrum, seu Evangelii, ipsius chori, et sub tecto domus prioratus quondam Sancti Hypoliti nuncupati, sic ut prędictum tectum pro continentia capellę in ipsius capellę usum plene cedat. |
||||||||||
| A024000432 |
Inhibentes rectori parochialis ecclesię Beatę Marię Compassionis, ac aliis quibuscumque ejusdem ecclesię clericis, necnon scindicis oppidi Thononii, omnibus et singulis parrochianis, ne in constructione dictę capellę, dotatione, jurispatronatus ac sepulturę usu, sibi aut suis quibuscumque successoribus quovis modo dare audeant impedimentum. |
||||||||||
| A024000434 |
Datum Thononii, in domo Nostrę solitę habitationis, die decima sexta Septembris, millesimo sexcentesimo tertio. |
||||||||||
| A024001770 |
Thononii Allobrogum, decima quinta Junii, millesimi sexcentesimi octavi.. |
||||||||||
| A024001793 |
Thononii Allobrogum, XV Junii, anno 1608. |
||||||||||
| A024004961 |
Datum Thononii, ultima Julii 1602.. |