| 24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
| A024001589 |
Ut a quocumque Illustrissimo ac Reverendissimo Antistite Archiepiscopo, Episcopo catholico, quem malueris eligere, executionem sui officii exercente ac gratiam et communionem Sedis Apostolicę habente, non servatis interstitiis et nonobstante defectu natalium quem pateris, super quo te dispensamus, ad primam tonsuram et minores Ordines, dummodo idoneus compertus fueris, quod Illustrissimi et Reverendissimi Ordinantis judicio relinquimus, promoveri possis et valeas. |
||
| A024001739 |
Universis sit manifestum quod Nos, die Dominico quinta mensis Junii, anni M. D. C. vigesimi secundi, indictione quinta, in ecclesia prędicta, dilectum Nobis in Christo Johannem Scotiam, de supradicto Pinerolio scolarum infantem litterarum, et de legitimo matrimonio procreatum, ibidem pręsentem, volentem et militię clericali ascribi cupientem, rite, recte atque legitime in clericum ordinavimus sibique primam clericatus tonsuram contulimus, ordinatumque esse nuntiamus et declaramus per pręsentes. |