Mot «Beatissimae» [11 fréquence]


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000507 

 Quo ad torum vero difficillime dissolvitur, quia quod erat contractus purus inter gentes quæ Deum non noverunt et nomen sanctum Dei non invocaverunt, et pura fides per consensum, nunc est augustissimum Sacramentum per Christum Dominum nostrum, cui, cum Patre et Spiritu Sancto, laus, honor, imperium; Beatissimae Dominae nostrse Mariae Deiparae Virgini, Sanctisque Petro et Paulo Apostolis, quorum hodie celebris memoria est ex Chatedra ( sic ) Sancti Petri in [69] Ecclesia; Sanctis Fabiano et Sebastiano, martiribus; Sanctis Joseph, Francisco et Bonaventurae, confessoribus.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001279 

 Cum vero catholicus supradictum locum protulisset ac ministrum interrogasset: «Quid vero tu ad haec, domine, magne doctor?» Ille, primum haesitabundus et attonito similis, mox seipsum colligens, quasi magnum [202] et elegans quidpiam dicturus, ut facile maximum Ecclesiae reformatorem in ejus vultu agnosceres: «Naevus est,» inquit, «in pulchro corpore.» Quid vero miser catholicus faceret cum isto nebulone, nisi ut Dominum rogaret ne statueret ei hoc peccatum, quia nesciebat quid diceret nec quid faceret? [Abi vero tu in malam crucem, cum istis tuis naevis et nugis!] An non poteras verius dicere, naevum hunc esse in Calvini tui opinione, Beatissimae Virginis Sanctorumque omnium intercessionem temere rejicientes? nam nec quicquam vetat naevos esse in deformi corpore, [203] ut tanto deformius faciant quanto facerent corpus venustius quod esset pulchrum..

  A023001670 

 Max. prima et praecipua haereticorum totius Chablasiensis ducatus conversione, et sanctissimo illo, omniumque post hominum memoriam extra ordinem amplissimo Jubileo, quo urbem Tononensem decoravit Clemens VIII, anno 1602, in honorem Dei et venerationem Beatissimae Mariae Virginis de Compassione: ut scilicet prudentiae, pietatis et sanctitatis suae testes haberet remotissimas quasque provincias ex quibus cum plura quam credi possit hominum millia dixero, quibus [256] vel laudabilissime cujusque viri laus contenta esse possit, quia tamen multa praetermisero, quae minime tacenda essent, praevaricatoris partes explevisse videar potius quam adulatoris suspicionem, quod non minus execror, incurrisse.

  A023002585 

 Domine Jesu Christe, Dei et beatae Mariae Virginis Filius, qui in paradiso terrestri matrimonium instituisti in officium [377] et conservationem et multiplicationem humanae naturae, et ipsum matrimonium mirabiliter honorasti in adventu tuo ex primordiis miraculorum tuorum: Tu, per merita et preces beatissimae Virginis Mariae, Matris tuae, et omnium Sanctorum et Sanctarum tuarum, digneris hos, quos matrimonialiter conjunxisti, bene † dicere, ac plene liberare ab omni ligamento, fascinamento et maleficio Satanae, et dare foecunditatem et gratiam, ut libere possint uti matrimonio suo ad generandum, concipiendum, portandum, pariendum et nutriendum proles gratas Deo et hominibus..

  A023002602 

 JESUS, Mariae Filius, mundi salus et Dominus, qui beatissimae Virgini Mariae, Matri suae, foelicem partum tribuit: Ipse tibi concedat, ut possis in utero portare, fovere, parere et bene nutrire prolem Deo gratam et hominibus..


25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html
  A025001513 

 Caput omnium fidelium, Deus, et totius corporis Salvator, hoc operimentum velaminis quod famules tuae, propter tuum tuaeque Genitricis Beatissimae Virginis Mariae amorem, suo capiti sunt imposituræ, dextera tua sancti † fica; et hoc quod per illud mistice datur intelligi, tua semper custodia, corpore pariter et animo incontaminato custodiat, ut quando ad perpetuam Sanctorum remunerationem venerit, cum prudentibus et ipsa virginibus preparata, te perducente ad sempiternae faelicitatis nuptias introire mereatur.

  A025003422 

 Vidimus et pro pastoralis Nostri muneris ratione accurate conspeximus quicquid ad Congregationum Sororum Visitationis Beatissimae Virginis Deiparae, in diocesibus Nostris constitutarum, initia, progressiones fructusque pertinebat; cumque nihil omnino in his notaverimus quod sanctissimos mores, probatos ritus, sacra placita Ecclesiae Catholicae, Apostolicae, Romanae, Matris nostrae, undequaque non redoleret, saperet et spiraret; Nos quidem, hactenus dictarum Sororum piissimis conatibus quantum, Domino cooperante, potuimus, fovendis, erigendis ac promovendis operam Nostram authoritatemque pastoralem libentissime contulimus, has Congregationes, quamplurimis virginibus viduisque quas procellosis seculi fluctibus Spiritus Sanctus eripere dignabitur, portum salutarem exhibituras, in eodem Spiritu confidentes..

  A025003509 

 Fœlicis memoriae Paulus, Papa Quintus hujus nominis, die 23 Aprilis anni 1618, ad instantiam Ducis Sabaudiae [511], commisit et mandavit Episcopo Gebennensi, ut Domum ac Congregationem piam mulierum quae sub nomine Beatissimae Virginis Mariæ de Visitatione, ante aliquot annos Annessii, Gebennensis diocaesis, instituta fuerat, in Monasterium Monialium sub Regula Sancti Augustini viventium erigeret: quod sane ita factum est..

  A025003510 

 Cum autem Congregatio dictarum mulierum humillima supplicatione a Sancta Sede Apostolica postularet, ut etiam in Monasterium conversa et erecta, nihilo magis propterea teneretur ad recitandas Horas canonicas Officii quod magnum appellatur, quam antea tenebatur; sed placeret dicts Sanctae Sedi Apostolicae illi indulgere, ut Sorores erecti Monasterii Officium parvum Beatissimae Virginis Mariae in choro, serio, graviter, lente, devote ac rehgiose quotidie, ut antea solebant, recitando, [512] ab alia Officii recitandi obligatione liberae et exemptae remanerent; idem Summus Pontifex illis hoc privilegium ad septennium benigne indulsit, vivae vocis oraculo asseverans se postea, si in humanis maneret, in perpetuum illud ipsum privilegium facile daturum (teste R. P. Don Justo Guerino, Praeposito Clericorum regularium Sancti Pauli Taurini, qui tunc rem istam urgebat); sin vero ab humanis excederet, successorem suum id etiam libenter facturum; quia vero res minus antea usitata fuerat, nolle se initio et primo obtutu in perpetuum concedere..

  A025003516 

 Ac quidem tam devote, punctuatim et graviter Horas illas Beatissimae Virginis, quantumvis breves, pronunciant [514] et cantant, ut non minus spatium temporis illis recitandis impendant quam soleant impendere aliae Moniales in Officio magno cantando..

  A025003518 

 Denique, pleraeque virgines et etiam viduae provectioris aetatis, vix Officium magnum unquam exacte addiscunt, quae propterea ab ingressu Religionum ut plurimum arcentur; quibus etiam commodum accidit si haec Religio Visitationis Beatissimae Virginis Deiparae, Ordinis Sancti Augustini, deinceps non teneatur ad aliud Officium quam ad parvum rite recitandum.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE