Mot «Canonicas» [4 fréquence]


01-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome I-Les Controverses.html
  A001000814 

 Voyci ce qu'en raconte le saint et fervent docteur de l'Eglise, saint Bonaventure: Solitus erat vir sanctus horas canonicas non minus timorate persolvere quam devote; nam licet oculorum, stomachi splenis et hepatis ægritudine laboraret, nolebat muro vel parieti inhærere dum psalleret, sed horas semper erectus et sine caputio, non gyrovagis oculis nec cum aliqua syncopa persolvebat; si quando esset in itinere constitutus figebat tunc temporis gressum, hujusmodi consuetudinem reverentem et sacram propter pluviarum inundantiam non omittens; dicebat enim: si quiete comedit corpus cibum suum, futurum cum ipso vermium escam, cum quanta pace et tranquillitate accipere debet anima cibum vitæ?.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022001428 

 Sexto: illisque ab iisdem Ordinariis, de rectoribus [214] et pastoribus, juxta Concilii Tridentini et alias canonicas sanctiones..

  A022002160 

 Ita tamen, quod cumprimum eorumdem balliagiorum et locorum recuperatorum homines veritatis lumen, commiserante Domino, recepissent, in quacumque ipsorum parte contingeret, parrochiales ecclesiae et alia ecclesiastica loca ad exercitium curae animarum idonea, ab Ordinariis locorum quibus illa suberant, cum dote non minore quinquaginta ducatorum annuatim, de proprietatibus bonorum praedictorum ad justum [et] competentem numerum instituerentur, illisque ab iisdem Ordinariis de rectoribus et pastoribus idoneis, juxta Concilii Tridentini dispositionem et alias canonicas sanctiones provideretur, et aliter prout in Litceris Apostolicis in forma Brevis, sub Annulo Piscatoris, sub datum videlicet XIII mensis Junii millesimo quingentesimo septuagesimo nono, Pontificatus sui anno octavo, quarum tenores pro expressis haberi volumus plenius continetur..


25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html
  A025003510 

 Cum autem Congregatio dictarum mulierum humillima supplicatione a Sancta Sede Apostolica postularet, ut etiam in Monasterium conversa et erecta, nihilo magis propterea teneretur ad recitandas Horas canonicas Officii quod magnum appellatur, quam antea tenebatur; sed placeret dicts Sanctae Sedi Apostolicae illi indulgere, ut Sorores erecti Monasterii Officium parvum Beatissimae Virginis Mariae in choro, serio, graviter, lente, devote ac rehgiose quotidie, ut antea solebant, recitando, [512] ab alia Officii recitandi obligatione liberae et exemptae remanerent; idem Summus Pontifex illis hoc privilegium ad septennium benigne indulsit, vivae vocis oraculo asseverans se postea, si in humanis maneret, in perpetuum illud ipsum privilegium facile daturum (teste R. P. Don Justo Guerino, Praeposito Clericorum regularium Sancti Pauli Taurini, qui tunc rem istam urgebat); sin vero ab humanis excederet, successorem suum id etiam libenter facturum; quia vero res minus antea usitata fuerat, nolle se initio et primo obtutu in perpetuum concedere..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE