Mot «Certum» [10 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000970 

 Ce n'est donques pas merveille si Irenee a dict: « Qui successionem habent ab Apostolis, cum Episcopatus successione charisma veritatis certum secundum placitum Patris acceperunt », [lib.] 4, c. 43; et Nostre Seigneur: Cum autem venerit Spiritus Sanctus, docebit vos omnem veritatem, dequoy l'Eglise a besoin, contra novas hæreses exorientes.


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008002861 

 Or, certum est Beatam Genovefam (multasque Sanctas) hujusmodi specula non dedisse, quae nunquam habuit, sed dedit mysticum speculum: exemplum mirabile quod nobis dedit qui lavari ac mundari volumus; nostros repraesentat vultus conservandos.


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017004029 

 Sed quod attinet ad negotium virginum et viduarum quod mihi Amplitudo Vestra commendat, non scio prorsus quid agam; tum quia nemo hic est, quod sciam, qui causam sollicitet, tum quia certum est cum illis tribus conditionibus obtineri non posse ab Apostolica Sede, ut confirmetur vera monastica professio.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000598 

 Alioqui, quid, obsecro, certum erit, quid tutum, si actori etiam calumnianti sufficiat negare? Digni sane quibus id etiam accommodemus, quod D. Joannes in Apocalypsi de locustis illis scribit exeuntibus de puteo abyssi, quas ait habere super se regem, angelum abyssi, cui nomen hebraice אבדד Abaddon, graece άπολλύων Apollyon, latine Exterminans; ut significet haereticos omnes nihil propemodum adstruere, omnia vero destruere, nihil affirmare, omnia negare; tales denique illos esse ut possit quis non insulse nec falso contendere, si Christiani dicendi sunt, negative illos, non affirmative, Christianos dici debere.

  A023000651 

 Quid ergo erit quod nobis tam certum et exploratum esse opporteat, ut nec si Angelus de cælo contrarium dicere velit, ei tamen credere debeamus? Quis non enim deberet Angelo caelesti potius quam sibi credere, si non ex alia parte auctoritas et certitudo fidei Ecclesiae angeli cujuslibet auctoritatem contrariam, si qua unquam, per impossibile contraria esse posset, superaret?.

  A023000913 

 At si aliquis eorum qui tanta tamque infallibili certitudine credebant se fideles esse et praedestinatos, ad caulas Christi et fidem catholicam [129] convertatur, statim exclamant caeteri mentitum illum fuisse, cum diceret se certum de sua salute.

  A023000913 

 Sed pulchrum est audire sectatores et discipulos Calvini hac de re loquentes, dum unusquisque eorum se tam certum de sua praedestinatione esse gloriatur, quam de morte Christi.

  A023001026 

 Lutherus autem palam fatetur se non extraordinaria, sed ordinaria et mediata vocatione vocatum esse: «Sumus [135] igitur,» inquit, «et nos divina auctoritate vocati, non quidem immediate a Christo, ut Apostoli, sed per hominem.» Cum autem explicat quanam ratione vocatus sit per hominem: «Cum autem,» inquit, «princeps seu alius magistratus me vocat, hinc certo et cum fiducia gloriari possum quod mandante Deo per vocem hominis vocatus sim; Est enim ibi mandatum Dei per os principis, quod me certum facit, vocationem meam esse veram et divinam.» Et alibi dicit «vocationem antiquitus quidem per Apostolos, qui suos successores vocaverunt, factam esse, sicut,» inquit, «adhuc vocantur etiam a potestatibus carnalibus et magistratibus seu communitatibus.» Vides igitur ut Lutherus suam vocationem non quemadmodum Apostolorum et Evangelistarum extraordinariam, sed ordinariam et mediatam esse asserat, eamque non ab Episcopis aut ecclesiasticis personis, sed «a magistratibus carnalibus» (hoc enim ipsum ejus Mot est) profectam esse ac derivatam..

  A023001420 

 Tertia ejusdem Lutheri propositio est: «Adversus Turcas praeliari, esse repugnare Deo visitanti nostras iniquitates per ilios.» Qua propositione quid, obsecro, dici potest stultius, iniquius et ad totam Rempublicam Christianam perdendam accommodatius? Ergone grassatores viarum, [227] depopulatores agrorum, incendiarios, hostes denique domi forisque infestantes nulius Principum reprimere debebit? Certum enim est perditos homines qui vexant bonos, ita facere, Deo permittente, ut eorum vexatione boni visitentur a Deo et corrigantur.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001429 

 Cum Joannes Franciscus de Sales, frater Noster germanus et Ecclesiæ Nostræ cathedralis Canonicus, Lutetiam Parisiorum, Nobis notis probatisque de causis, profiscisci velit; propterea Nos eum, et sacerdotem ab omni censura ecclesiastica immunem, atque adeo dignum cui Christianæ et sincera dilectionis officia exhibeantur, quoad per Nos fieri potest certum testatumque facimus per præsentes, quas ea de causa manu propria signavimus, et sigilli Nostri impressione notavimus..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE