Mot «Confratres» [36 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011003317 

 Neque verò quotquot sumus tui in Christo confratres, aut potiùs filii, quoties convenimus, desistimus, quantùm votis precibusque possumus, Deo supplicare, ut tam fortunata initia feliciore in dies progressu augeat, tandemque optatissimo fine compleat; quod ita venturum sperant omnes, neque dubitare possunt, qui pietatem tuam et ad maxima quæque peragenda faciliùs quàm audenda præstantem proclivemque industriam perspectam habent.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003245 

 Cumque assidua plurimorum oratio ipsi Deo optimo maximo gratissima existat, ipsiusque implorandi auxilii precipua ratio sit si plurimorum fidelium insimul, in nomine ejus Filii unigeniti Dei et Domini nostri Jesu Christi congregatorum, in quorum medio se adfuturum promisit, [343] animi in unum, cooperante Spiritu Sancto, devote consentiant; ad instar itaque aliarum provinciarum, civitatum et locorum quæ in similibus necessitatibus et periculis constitutæ, per erectionem diversarum, sub diversis tamen piis et sacris nominibus et invocationibus, Confraternitatum et societatum, illarumque opera spiritualia, non modicam consolationem et sublevamen recipiunt: idcirco nos, FRANCISCUS DE SALES, Juris utriusque doctor, Præpositus; Joannes Tissot, prothonotarius Apostolicus, sacrista; Joannes Coppier, magister chori et operarius; Ludovicus Reydet, Ludovicus de Sales; Franciscus [de] Chissé, R mi in Christo Patris et Domini D. Claudii de Granier, Episcopi et Principis Gebennensis, in spiritualibus et temporalibus Vicarius generalis et Officialis; Franciscus de Ronis, Jacobus Ballus, sacræ theologiæ doctor; Joannes Portier et Stephanus Decomba, magister in artibus, ejusdem R mi Domini Episcopi Vicarius substitutus; Janus Regard, perpetuus commendatarius prioratus Lovagniaci; Jacobus Brunet, decanus Rumilliaci; Joannes de Eloise, Carolus Aloisius Pernet, procurator fiscalis Episcopatus Gebennensis; Carolus Grosset, Anthonius Bochutus, Claudius d'Angeville, decanus de Vullionex; Eustachius Mugnier, [344] perpetuus commendatarius prioratus Sancti Bardolphi, Gratianopolitanensis diæcesis, et Joannes Deagio, sacræ theologiæ doctor, Canonici theologales Ecclesiæ cathedralis Sancti Petri Gebennarum, in loco infrascripto ad sonum campanæ, ut moris est, capitulariter congregati, [345] constituantes ultra duas partes ex tribus residentibus et Capitulum representantes; tam pro nobis quam aliis dominis Canonicis absentibus, nostrisque in posterum in eadem Ecclesia successoribus, ad honorem Dei totiusque Curiæ cælestis decus, unam sanctam et saluberrimam Confraternitatem seu Societatem utriusque sexus fidelium, sub nomine seu invocatione sacratissimæ Crucis Domini nostri Jesu Christi ac illibatæ Conceptionis Beatissimæ Virginis Mariæ et Sanctissimorum Petri et Pauli Apostolorum, in eadem Ecclesia cathedrali Gebennarum, [346] et ad altare Sanctæ Crucis inibi sito, cum consensu tamen et auctoritate præfati et R mi Domini Episcopi nostri, ac sub beneplacito sanctissimi Domini nostri Papæ et sanctæ Sedis Apostolicæ, subque Statutis et ordinationibus infrascriptis, perpetuo erigimus et instituimus ipsamque ex nunc tamquam confratres ejusdem ac veri fundatores expresse profitemur..

  A024003271 

 Eucharistia, dum erit super altare oratorii, asservabitur perpetuo per duos confratres.

  A024003273 

 Verum, etsi ipsius Domini nostri Jesu Christi sacratissimi Corporis sic in publico exhibiti majestas exposcat, omnes confratres totam diem in ejus laudibus, precibus et sacris meditationibus inibi, humiliter pertransire; attamen, cum humana fragilitas confratrum hujusmodi in iis piis operibus assiduis nondum exercitatorum id in communi exequi adhuc non patiatur, utque interius oratio non desinat hocque sacratissimum Eucharistiæ Sacramentum aliquo servitutis obsequio Confraternitas ipsa prosequatur, statuimus et ordinamus singulis diebus quibus super altare oratorii palam et in publico collocabitur, duos ex confratribus, per Priorem et illius Assessores infrascriptos, [353] alternatis horis respective deputandos, ante ipsum altare, genibus flexis, in habitu inferius præscripto, horam integram in sacris precibus et divinis meditationibus, singulariter et juxta cujuslibet devotionem propriam, pro Sanctissimo Domino nostro Papa, necnon pro omnibus Ecclesiæ Prælatis universoque clero ac reipublicæ Christianæ tranquillitate, fidei Catholicæ tutela, pace et concordia inter Principes et populos christianos, conservatione etiam ac ampliatione hujusmodi Confraternitatis et in dies ampliori fructuum spiritualium productione, transigere debere usque ad Vesperam.

  A024003277 

 Ad quem effectum, omnes confratres, hora determinata, ad oratorium accedent in quo processiones præfatæ incipient, illucque revertentur; in quibus, unus ex confratribus ad hoc expresse per Priorem et Assessores infrascriptos deputatus, Crucem magnam, medius inter alios duos confratres ceros vel faces accensas gestantes, deferet..

  A024003277 

 In quibus, omnes et singuli utriusque sexus confratres, in habitu inferius eligendo interesse, et bene, devote, graviter et pedetentim, cum silentio, incedere, precesque tunc ordinatas distincte decantare, qui scient; alii vero Rosarium Beatæ Mariæ Virginis secrete recitare debeant.

  A024003277 

 Utque Deus ipse qui delectatur in diversitate orationum et piorum operum, inter quæ continentur peregrinationes, quæ etiam annumerantur inter pœnitentias salutares, Confraternitatem ipsam in genere ac illius confratres in specie exaudiat, statuimus igitur et ordinamus, iisdem diebus festivitatum Exaltationis et Inventionis Sanctæ Crucis [354] ac Conceptionis Beatæ Mariæ Virginis et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, ac feria quinta in Cœna Domini, processiones publicas, modo et forma, secundum commoditatem loci et opportunitatem temporis, Priori et ejus Assessoribus infrascriptis benevisis, fieri per civitatem, oppida seu loca in quibus cathedralis Ecclesia et Confraternitas hujusmodi tunc extabit.

  A024003279 

 Dies in quibus omnes confratres communicari tenentur.

  A024003281 

 Ideo, quod nihil est ipso salubrius, cum cætera omnia præcellat, statuimus et ordinamus, omnes et singulos confratres utriusque sexus, ut nimirum diebus festivitatum Exaltationis et Inventionis Sanctæ Crucis, ac Conceptionis Beatæ Mariæ Virginis et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, necnon qualibet secunda Dominica cujuslibet mensis (exceptis Septembri, Decembri, Maio et Junio, in quibus festivitates præfatæ occurrunt), presbiteros scilicet sacrum Missæ Sacrificium in eodem oratorio, si id fieri possit, sin minus in alia ecclesia eis benevisa; reliquos vero laicos utriusque sexus, prævia diligenti peccatorum confessione ubi placuerit facta, Sacramentum hujusmodi Corporis et Sanguinis Domini in eodem oratorio sumere.

  A024003283 

 Confratres quomodo dispensentur ab observatione statuti supradicti.

  A024003287 

 Confratres absentes quomodo tenentur communicari.

  A024003293 

 Statuimus igitur et ordinamus unam Missam qualibet die Dominica, in eodem oratorio, per unum presbiterum confratrem, a Priore infrascripto ac illius Assessoribus deputandum, perpetuo celebrali; ipsos ibidem confratres hortamur ut eisdem Missis intersint, si id fieri possit, ipsumque celebrantem suis orationibus unient..

  A024003295 

 Confratres tenentur quotidie ad recitationem quinquies Orationis Dominicæ et Salutationis Angelicæ.

  A024003297 

 Statuimus pariter et ordinamus, omnes et singulos utriusque sexus confratres, singulis diebus ad recitationem quinquies Orationis Dominicæ et totidem Salutationis Angelicæ, genibus flexis et detecto capite, perpetuo astrictos esse et teneri, ea ad Deum intentione, ut ipse meritis Domini nostri Jesu Christi, et intercessione [358] Beatæ Mariæ semper Virginis et precibus Sanctissimorum Apostolorum Petri et Pauli, fœlici et prospero rerum statui universarum provinciarum et locorum Serenissimo Sabaudiæ Duci, Principi nostro, subditorum adesse, atque felicem eventum præstare, inibique Catholicam fidem tueri et conservare, ac populum a præsentibus calamitatibus liberare; hæreticos vel ad unitatem et gremium sanctæ Matris Ecclesiæ reducere, vel illas confundere et humiliare ipsasque hæreses funditus extirpare, et ad id Principes insimul reconciliare et unanimi consensu inducere, Principesque nostros ab omni adversitate custodire dignetur..

  A024003300 

 Confratres quotidie recitabunt Salutationem Angelicam quando pulsatur in aurora, meridie et vesperi.

  A024003304 

 Confratres obviam habentes Eucharistiam quæ defertur ad infirmos ipsam comitabuntur.

  A024003306 

 Igitur, ut etiam nostra Confraternitas præfata aliquas sui muneris partes reddat, statuimus et ordinamus omnes et singulos confratres dum obviam habebunt sacrum Viaticum quod ad infirmos defertur, illud, nisi aliqua urgentissimis propediti [360] fuerint negociis, devote cum precibus et menti intentione ad Deum, pro sanitate ipsius infirmi, associari debeant et teneantur..

  A024003308 

 Confratres deputati visitabunt infirmos et incarceratos.

  A024003310 

 Illud etiam prætermittendum non est, et ad quod non modo qui christiano nomine censentur, sed etiam qui le tantum naturæ coguntur, scilicet, incarceratorum et infirmorum visitatio cum verbis consolatoriis, quæ etsi ipsos propterea non sanent nec liberent, tamen pœnas et dolores liniunt et mitigant: igitur statuimus et ordinamus, confratres qui ad tam opus pium et charitativum fert quod inter opera misericordiæ annumeratur, a Priore et Assessoribus infrascriptis deputati fuerunt, ipsos infirmos et incarceratos quanto citius visitare et consolare teneantur, et id frequentius si ex confratribus fuerint, quorum necessitates ipsi Priori illico patefacere debeant, ut juxta ejusdem Confraternitatis facultates ipsis subveniri possit..

  A024003314 

 Igitur, ubi primum aliqua lis seu discordia inter confratres, quantumvis minima, ex quavis causa prodibit et orietur, statim de iis Prior certificari debeat, ut deinde ipse cum Assessoribus suis, per seipsum aut alios confratres sibi benevisos, incontanter et antequam ulterius accendantur, componere studeat, reliqui interim confratres, pro concordia hujusmodi ineunda, ad Deum peculiares preces effundere teneantur..

  A024003316 

 Confratres tenentur comitari corpora confratrum defunctorum.

  A024003318 

 Ne propterea videamur huic tam pio et necessario ac ultimo officio et debito confratribus nostris defunctis deesse, statuimus et ordinamus, ubi primum alicujus confratris nostri cujusvis sexus obitus Priori innotuerit, Congregationis vexillum Crucis, nigro panno paratum, in foribus oratorii apponi debere, una cum designatione in scriptis horæ et nominis ecclesiæ in qua sepelietur, ut reliqui confratres, si aliunde necessario occupati non fuerint, corpus talis confratris defuncti ad locum sepulturæ associari teneantur et debeant, Deum interim omnes pro salute animæ defuncti devote deprecaturi; et quos ad hoc tam opus pium expresse obligamus.

  A024003322 

 Presbiteros autem confratres in Domino hortamur, ut quanto citius eis licuerit, ut nimirum unam Missam pro anima cujuslibet confratris defuncti celebrent..

  A024003322 

 Statuimus propterea et ordinamus, in oratorio, crastina die obitus alicujus confratris, pro salute ejus animæ et liberatione a pœnis Purgatorii, esse ab uno ex confratribus presbiteris, a Priore deputato, celebrandum; cui omnes confratres urgenter non impediti interesse debeant, ibique et alibi quando eis licuerit, pro cujuslibet viribus preces pro eadem ad Deum effundere teneantur.

  A024003326 

 Præterea, ut quotannis aliqua confratrum defunctorum [364] memoria in communi habeatur, statuimus et ordinamus, quotannis die proximiori festo Exaltationis Sanctæ Crucis non impedita, anniversarium generale fieri debeat in oratorio, in quo omnes confratres, in habitu infrascripto, adibunt, Missam quam Prior celebrabit, aliasque preces quæ decantabuntur, audituri..

  A024003330 

 Ut igitur confratres præfati discant quid agere debeant ex aspectu eorum habitus ac ab aliis dignoscantur, ad instar itaque aliarum Confraternitatum, maxime Archiconfraternitatis sanctissimi Crucifixi in ecclesia Sancti Marcelli, Ordinis [365] Fratrum Servorum, in alma Urbe ab antiquo erecta, cui aggregari summopere cupimus, statuimus et ordinamus, habitum hujus nostræ Confraternitatis Sanctæ Crucis esse saccum, seu potius camisiam telæ nigræ canapis, totum corpus, a collo ad talaria usque contegentem, simplicem, sine scissura, serico ornamento aut aliquo labore, una cum caputio ejusdem telæ et coloris caput et faciem [366] velante.

  A024003336 

 Absentes quomodo recipiantur in confratres.

  A024003338 

 Absentes vero cupientes in confratres adscribi, qui impediti ad ipsum Confraternitatem illiusque oratorium personaliter accedere non poterunt, ne a tam pio eorum proposito semoveantur, statuimus et ordinamus, ipsos per procuratorem legitimum, ad id speciale mandatum habentem, [368] de quo fidem faciet, sub professione fidei et promissione superius expressis et inferius insertis, in confratres recipi posse et debere ac si præsentes personaliter existerent in eadem..

  A024003340 

 Forma recipiendi confratres et tradendi habitum.

  A024003354 

 Et cui omnes confratres, cujuscumque status et conditionis extiterint, in his quæ Confraternitatem illiusque exercitia concernunt, honorem, venerationem et obedientiam deferre et prestare teneantur; ipse tamen, nullos præter jus, aut aliqua sinistra affectione in officiis exequendis, potest gravare.

  A024003376 

 Confratres quomodo se gerere debeant in congregationibus.

  A024003394 

 Ordinamus propterea, ipsam Confraternitatem inchoari die festo Exaltationis Sanctæ Crucis hujus præsentis mensis Septembris, quo die Statuta hujus omnes confratres incipient ligare..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE