Mot «Eripere» [2 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001154 

 Interea Lutherus, desertus ab omnibus, praelians cum universis, adjutus [162] a nemine, solus in periculo versabatur.» Et paulo post: «Hic ego idem Sacramentariis Papista, Papistis Sacramentarius traducor, cum tamen, ut hi Christum, sic illi Sacramentum Caenae Domini Ecclesus eripere conentur; et hi quidem solos sese praedicare Christum jactant, cujus tamen Sacramenta in Ecclesia nihil nisi signa et veluti tesseras militares faciunt.» Et aliquot sententiis interpositis: «Porcorum,» inquit, «et canum haec est gratitudo, ut, si quis ipsis sanctum et margaritas projiciat, statim conversi irruant in benefactorem eumque dilacerent.».


25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html
  A025003422 

 Vidimus et pro pastoralis Nostri muneris ratione accurate conspeximus quicquid ad Congregationum Sororum Visitationis Beatissimae Virginis Deiparae, in diocesibus Nostris constitutarum, initia, progressiones fructusque pertinebat; cumque nihil omnino in his notaverimus quod sanctissimos mores, probatos ritus, sacra placita Ecclesiae Catholicae, Apostolicae, Romanae, Matris nostrae, undequaque non redoleret, saperet et spiraret; Nos quidem, hactenus dictarum Sororum piissimis conatibus quantum, Domino cooperante, potuimus, fovendis, erigendis ac promovendis operam Nostram authoritatemque pastoralem libentissime contulimus, has Congregationes, quamplurimis virginibus viduisque quas procellosis seculi fluctibus Spiritus Sanctus eripere dignabitur, portum salutarem exhibituras, in eodem Spiritu confidentes..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE