Mot «Exclamare» [2 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000713 

 «Quis,» inquit Calvinus, «eo usque longas illis esse aures revelavit, quae ad voces nostras porrigantur?» Quam justius liceat mihi exclamare: Quis tam maledicam animam Calvino esse crederet, ac tam insipientem animam, ut auditum beatarum mentium longitudine aurium metiretur? An non Christus ipse revelavit Angelos de peccatorum poenitentia etiam in caelis gaudere? At quomodo gaudent, si non cognoscant? Si vero cognoscunt, quibus auribus id [108] perceperunt? Nam iisdem plane auribus animse Sanctorum voces nostras percipiunt; illis enim aequales sunt et aures et oculi et manus et pedes, cum idem Christus Dominus dixerit: Erunt aequales Angelis Dei..

  A023001435 

 [O Reges, o Principes, permittite ut pro vestra proque populorum vestrorum securitate liceat mihi exclamare: [231] Quid agitis? Quid expectatis, qui tam perniciosae pestilentisque doctrinae auctores et sectatores in ditionibus vestris fovetis, amatis et quasi magnos Dei prophetas recipitis? Vos enim solos appelio et miror, non ilios qui, ne bellis et factionibus turbent omnia, toierant propemodmn inviti etiam quos oderunt.] Quando autem foelicius beatiusque regnis et populis res cedunt, quam cum Principes eorum, dummodo juste et ex sequo, amplissimis provinciis dominantur? Quando beatius actum est cum Gallis, quam regnante Carolo Magno, Rege ac Imperatore potentissimo? Quando foelicius cum Israelitis, quam regnante magno Salomone?.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE