Mot «Impudentiam» [7 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000639 

 Viden'hominis audaciam et impudentiam, qui non contentus ademisse quantum potuit auctoritatem Epistolae apostolicae, insimulat etiam Apostolum arrogantiae, quod [82] instituendi Sacramenti facultatem sibi adrogaverit, si eam Epistolam conscripsit! Non videt furiosus apostata id Apostolum agere, non ut instituat Extremae Unctionis Sacramentum, sed ut ad ejus usum fideles hortetur; non facturus utique, nisi Christus ipse instituisset..

  A023000907 

 Qua affirmatione iterum timorem omnem fidelibus excutiunt, ut, pro spe et fiducia Christiano digna, inducant praesumptionem et impudentiam.

  A023000917 

 Ex quo indubitate sequitur, Christum incertum fuisse de salute animae suae; nam ut quis timeat timore formidinis, de quo Calvinus loquitur, necesse est ut malum quod timet, praevideat et suspicetur tanquam saltem probabiliter [130] futurum: malum enim a quo se tutum aliquis esse certo cognoscat, quomodo formidare quis potest aut timere? Digna profecto Calvini ingenio et subtilitate affirmatio; ut qui, per summam impudentiam, quemlibet ex suis discipulis de salute sua certissimum esse jubet, Christum de animse suae salute incertum esse, per inauditam hucusque blasphemiam, asseveret.

  A023001255 

 Et rursum alibi: «Fovebat me utcumque,» inquit, «aura ista popularis, et Germani, suspensis animis, expectabant eventum tantae rei, quam nullus antea, neque episcopus neque theologus ausus esset attingere.» Denique passim videas insanam hanc belluam miris se laudibus extollere, nec nisi arrogantiam et impudentiam effutire.

  A023001338 

 Hoc cum notissimum sit omnibus qui Romam noverunt, non cessant [210] tamen Romanenses theologi,» etc. Quem, obsecro, non pudeat tam virulenti mendacis hujus et impostoris? Et tamen, quod impudentiam facit intolerabilem, testatur ille eodem loco, non de hominibus se loqui, sed de Cathedra Romana; ut merito possimus ei objicere verba illa Augustini, quae supra retulimus: «Cathedra» tibi «quid fecit Petri?».

  A023001361 

 Quartum est, quod impudentiam suam Lutherus ostendit, cum Psalmi locum supra citatum dicit a nemine Catholicorum et Patrum fuisse intellectum de justitia qua Deus nos justificat; nam et Augustinus ipse et Lyranus et Glossa ordinaria sic plane interpretantur: In justitia tua libera me, id est, quia mea justitia, quae nulla est, liberari non possum, tua, Deus bone, liberari exopto; quamquam, quod ad locum illum attinet, docte Glossa ordinaria animadvertit interpretationem illam esse potius moralem, cum, secundum litteram, de justitia Dei judicantis Psalmista loquatur, quasi dicat: Cum justus sis, Domine, eripe me et libera me de manibus persequentium me, qui injuste me opprimunt et persequuntur.

  A023002226 

 Ac primum quidem, Poenitentiam, Ordinem, Confirmationem, Matrimonium et Extremam Unctionem unica negationis impressione facta, penitus convellere nituntur; mox Baptismo efficacem peccatorum remissionem, Eucharistiae vero vivifici Corporis Dominici praesentiam, per summam sive impietatem, sive impudentiam, adimunt..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE