Mot «Infimum» [3 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000380 

 Hisce sane præteritis natalibus festis, cum ipsa dierum solemnitas animum ad sui ipsius recognitionem revocaret, de reliqua hujus temporis mortalitate cogitanti mihi, inter alia quæ mare istud naviganti difficilia occurrebant, illud fuit unum, gravitate quidem non infimum vicinitate vero proximum; me scilicet Præpositum [Ecclesiæ Cathedrali] Canonicis Sancti Petri Gebennensis, ex placito Summi Pontificis, nuper fuisse renunciatum..


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000709 

 Non majora tantum, qualia sunt cælorum ornamenta, id est, sphærarum dispositio, cursuum motuumque varietas, stellarum ac planetarum collocatio, etc., [89] sed etiam minima, ut generatio serpentis et colubri, quod omnium animalium quæ per se et non per accidens nascuntur infimum et minimi prætii est, curat.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001157 

 Scripturae Canonem prorsus novum ediderunt, vel plures vel pauciores Libros comprehendentem, quam in Canone ullius Concilii, aut ex antiquis Patribus fuisse inveniatur; [165] Scripturam innumeris novis versionibus everterunt, nemine alterius versione contento; Sacramenta ad novum numerum, dualem scilicet, reduxerunt; ritus administrandorum Sacramentorum novos invexerunt; ecclesiasticam hierarchiam, nova quadam anarchia, perverterunt; ministros, id est diaconos, novo commento, presbyteris et episcopis praetulerunt; episcopos, quos primo ac principe honore universa semper coluit Ecclesia, in locum infimum abjecerunt.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE