Mot «Innotuerit» [3 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000486 

 Cum itaque Nobis evidenter innotuerit venerabilem dominum Humbertum Bochetum, Nostræ diæcesis Gebennensis presbyterum, modernum [rectorem] parrochialis ecclesiæ Sancti Nicolai loci Cletarum, octuagesimum suæ ætatis annum, aut circiter, attigisse, ita quod propter dictam senilem ætatem corporisque gravem indispositionem, in divinis officiis deservire, Sacramentaque ecclesiastica ministrare, et alia quæ vero pastori incumbunt amplius [39] exercere nequeat, teque coadjutorem, causis præfatis, in regimine et gubernio dictæ ecclesiæ, per Reverendum dominum Stephanum Decomba, Ecclesiæ Gebennensis Canonicum, procuratorem suum, vigore procuratorii per egregium Franciscum Galmeris (?), notarium recepti, die tertia hujus mensis Novembris, esse Nobis præsentatum:.

  A024001900 

 Unde Nos, eorum piis votis annuentes, presentium tenore, testamur eosdem Fratres N. et N., ex hac diocæsi et catholicis parentibus ortos, multis annis monasterium Sancti Francisci hujus civitatis, tanquam Religiosos professos, incoluisse, nullumque dedisse, quod innotuerit, nec ceteris Religiosis, nec populis vel civitatis, vel oppidorum villarumque circumjacentium, scandalum; imo, omnibus pariter bonum odorem in Domino dedisse, ut propterea, omni acceptione et charitate digni esse videantur..

  A024003318 

 Ne propterea videamur huic tam pio et necessario ac ultimo officio et debito confratribus nostris defunctis deesse, statuimus et ordinamus, ubi primum alicujus confratris nostri cujusvis sexus obitus Priori innotuerit, Congregationis vexillum Crucis, nigro panno paratum, in foribus oratorii apponi debere, una cum designatione in scriptis horæ et nominis ecclesiæ in qua sepelietur, ut reliqui confratres, si aliunde necessario occupati non fuerint, corpus talis confratris defuncti ad locum sepulturæ associari teneantur et debeant, Deum interim omnes pro salute animæ defuncti devote deprecaturi; et quos ad hoc tam opus pium expresse obligamus.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE