Mot «Valoris» [2 fréquence]


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022001370 

 Verum, quia non habent quo decenter vivant, non enim quilibet eorum canonicatus sexaginta ducatorum est; Thononi autem erat antiquitus ecclesia cum conventu Ordinis Eremitarum Sancti Augustini, valoris annui centum nummorum circiter, unita Militiae Sanctorum Mauritii et Lazari a Gregorio, fcelicis recordationis, Papa decimo tertio, sub praetexta causa quod populus ille longe a convertione esset; conventus autem ille destructus, et ecclesia multas patitur ruinas, unde impossibile fere esset Fratribus illis restruere.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024004518 

 Quod nonnisi longo temporis cursu ex fructibus dicti monasterii valorem mille ducentorum scutorum auri non excedentibus, multis ordinariis et extraordinariis oneribus, et pensioni Ill mo et Serenissimo Carolo Emanuele, Sabaudiæ Duci, obnoxiis concessæ et solvendæ (sic), prestari non potest, dicto Reverendo domino Abbati, seu commendatario perpetuo Beatæ Mariæ Abundantiæ pro tempore existenti, seu ejus legitimo procuratori, membrum de Presingy, valoris annui centum scutorum, ad sexdecim annos, a die arrendationis computandos, [469] mille scutorum in pecunia numerata anticipata solvendorum, pretio, etiam quibusvis personis, etiam laicis, locandi et arrendandi; vel illud idem membrum, per dictum tempus sexdecim [annorum], dictis personis, justo pretio obligandi et relaxandi; necnon alia bona dicti monasterii cum omnibus et singulis pactis, conventionibus, commissionibus, obligationibus, submissionibus, renunciationis clausulis et cautelis necessariis, et apponi solitis prædicta auctoritate Apostolica, obligandi licentiam concedimus et indulgemus; ac etiam de debitis et receptis pecuniis easdem personas questandi et liberandi; dictasque pecunias penes aliquam ædem sacram aut personam fide dignam, et facultatibus idoneam, deponi, pro dicta fabrica quanto citius construenda, felicis memoriæ Pauli PP. secundi Constitutione et aliis ordinationibus non obstantibus.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE