Mot «Veluti» [57 fréquence]


01-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome I-Les Controverses.html
  A001000202 

 Omnia sacrificia farinacea antiqua erant veluti condimenta sacrificiorum cruentorum; sic Eucharistiæ Sacramentum est veluti condimentum sacræ Crucis, eique optima ratione adjunctum..


05-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome V-Vol.2-Traitte de l'amour de Dieu.html
  A005001381 

 Sic enim Christus factus est anathema a Patre, unde et se derelictum clamat ac veluti separatum ac devotum pro peccatis populi; unde Paulus ejus imitator cupit fieri anathema ab eo, veluti resectus ac dereclitus.


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000141 

 Le jardin de l'Eglise naissante estoit demeuré desja quelque tems privé de l'eau vive, quæ est veluti fontis salientis in vitam æternam, c'est a dire de la douce præsence de son bon et aymable Seigneur; la peur et la crainte de la persecution judaïque avoit terni les saintes fleurs, fané et mis en friche toutes ces pauvres plantes, et pouvoit bien dire: Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi; excepté le lys beny de la sacrëe Vierge, sur laquelle, par une particuliere influence du divin amour, la rosëe celeste tomboit [9] tousjours surabondamment.

  A007000349 

 [Timendum enim summopere veniebat...] Novum ac immaturum ac periculosum videbatur, me rudem, inexpertum, ac nullius antea notæ militem Christianum, in ipso tirocinii limine Præpositura donatum; ut antea fere sim præpositus quam positus, præfectus quam factus, et in magna indignitate, veluti carbunculus in cœno, magna dignitas illucescat.

  A007000382 

 Ac mihi veluti spectrum quoddam occurrere videbatur subinde venerandus hic Canonicorum consessus, cujus in capite sedebat Claviger ille cœlestis, graviter increpans: Quis te, miser Francisce, movet, ut qui omnibus doctrina, ingenio, moribus postponendus eras, primoribus præponendum ducas? An nescis honores oneribus esse plenissimos? Siccine times illud incerto, brevi tamen [tempore], futurum examen: Redde rationem villicationis tuæ? Quibus vocibus quantus interius effectus sit animi mei motus, nec in mente revocare quicquam prodesset, nec si revocarem satis possem exprimere.


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000256 

 Nunc Christus expugnaturus Hierico, lunaticam hanc civitatem mundi, ostendit se veluti alterum Josue portasse Arcam foederis et legem implesse, Quis ex vobis arguet me de peccato? [15] ac etiam prædicasse et buccina Mot Dei prædicasse: Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? Nihil obstat quo minus credatis, nam et veritatem dico et nihil in vita mea contrarium reperietis.

  A008000465 

 Domine, in Cælo non sunt thesauri nisi sapientiæ, scientiæ et bonitati; tu autem omnes habes, in te enim sunt omnes: quomodo ergo dicis: Thesaurisate? Tu ipse da nobis thesauros et thesaurisabimus, et quia Mater tua veluti thesauraria thesauros abscondit, jube ut aperiat.

  A008000479 

 Christus cilicio induebatur in Passione, quia carnem mortalem, imo ipsam mortalitatem veluti pilos hædorum induebat; quæ mortalitas similitudo carnis peccati est, imo et aliquo modo peccatum dici posset, nam mors effectus peccati.

  A008000643 

 Hoc [76] loco constitutus, dilectissimi auditores, videor mihi audire vocem, veluti alter Isayas, dicentem mihi: Clama..

  A008000713 

 [2.] Secundum autem versionem nostram, manus ejus potentissima veluti monstra ejecit dæmonia, et cum videret Hierusalem cælestem gravidam his monstris, ac veluti dolores parturientis habentem, manu sua obstetricis vices egit, et eduxit hoc [91] monstrum.

  A008000715 

 Unde utrimque Deus ejecit ementes et vendentes: [92] demon emere volebat et furari independentiam, et se aliis veluti rex superbiæ venditabat; hinc spelunca latronum.

  A008000716 

 Quo majus est desiderium dominandi, eo major [93] est dolor serviendi; at ille maxima urgebatur ambitione, quam ambitionem illi reliquit Deus, et eamet ambitione veluti flagello torquetur; nam remanet ambitio, imo superbia eorum ascendit semper, et quo magis ascendunt voluntate per ambitionem, eo magis descendunt re per abjectionem..

  A008000806 

 Jam vero, ecce mirantur homines in Ecclesia triumphante mortificationem Virginis, quæ est veluti virgula fumi ex aromatibus mirrhæ, en mortificatio, et thuris, en oratio, et omnis pulveris pigmentarii..

  A008000862 

 Mira naturæ ars qua veluti per antiperistasin contraria contrariis elucescunt.

  A008000862 

 Venit veluti vulgaris mulier purificanda, venit tanquam mater oblatura munus omnium gratissimum Altissimo, et in Symeone timor versus est in lætitiam summam..

  A008001933 

 v. 15: superiores ascendunt obviam Christo in aera, Christo, inquam, qui eos veluti deducturus descendit, et exultabunt ut arietes; inferiores descendent in Mare, mare Mortuum, etc..

  A008002035 

 Et Evangelium nostrum est veluti mappamundi, in qua punctis et lineis quibusdam ostenditur Regnum cælorum, vel alter mundus.

  A008002220 

 Spem quæ ex alta prophetia videt Christum venientein; et veluti ex cacumine montis odoramur odores unguentorum sentimusque prædam, Christum.

  A008002375 

 Ecclesia est veluti columba, habens duas alas: Scripturam et Traditionem..


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000351 

 Quare cum jam per litteras ac obsignato veluti rescripto ferventem jam et suapte natura pugnacissimum hoc in genere certandi militem provocaveris, videndum est utique tibi non tam quis prior in aleam descendent observes, quam quis posterior supersit..

  A011000424 

 Quare iterum redivivam veluti visurus discedo, ac in itinere cum occurreret D. Porterius, unus ex canonicis nostris, ad te brevi profecturus rogavi uti te meo nomine salutaret, quando scribendi nulla dabatur opportunitas..

  A011000426 

 Etsi enim tanto viro, dicam suavius (quod per summam humanitatem tuam jam mihi licere existimo) etsi tanto amico, suavissime alloquenti non respondere durum fuerit, jucundissimum tamen fuit, interea, inter acerbas nonnullas animi occupationes, mellificium illud tuum degustare ac te ex litteris veluti loquentem subaudire..

  A011000597 

 Sic enim efficiam quod insolentius soient ventres quidam, qui, bacchanaliorum ritu Paschalia celebrantes, obtendunt consilium uti semper hinc inde inter bacchanalia, veluti carcere conclusam, retineant Quadragesimam..

  A011001234 

 Non commisi tamen quin, pro mea tenuitate, concionem singulis Dominicis diebus bis saltem haberem et quidem in templo publice, quo veluti prodromus aliis opere et [146] verbo potentioribus viam aperirem.

  A011001448 

 Martinengius [176] quidem cum ad Divæ Catharinæ arcem venturus speraretur, nostrorum precibus adactus sum ut partim nocturno, partim diurno itinere ad condictum locum et diem, negotiorum quorumdam pro clericis cum eo tractandorum gratia, [me conferrem;] cumque mœnia Gebenensia mane lamberemus, didici te inde [aurora] ejus diei discessisse, quo mecum longe durius actum existimavi quod tam parvo temporis intervallo disjungeremur, ac ut fieri solet, veluti præcurrentem consequuturus, ad multam usque noctem iter feci; sed frustra, nam ut, si tamen factu possibile foret, desiderium quo crucior fruendi te acueres, mihi ejus ingenium imitatus videbaris, quæ fugiebat « ad salices sed » se cupiebat « ante videri.

  A011003087 

 Quid enim jucundius habere possim, quàm si ex his veluti testationibus intelligam perspectam esse quàm plurimis cunjunctionem nostram, nec minus exploratum quantùm me ames quàm illud etiam quanti ego vicissim te faciam?.

  A011003339 

 Illa enim præcipua laus mihi futura sit, si assequi [396] potero, ut hoc veluti nuncio singularis nostræ necessitudinis et, ut verè soles dicere, incomparabilis ad exteros quoque fama perferatur..

  A011003415 

 Nam ut ea taceam quæ mutuam nostram necessitudinem jam tot vinculis constringunt, ut neque addi quicquam neque diminui posse videatur, placet mihi ratio illa quam tu proponis inducendæ accessionis, quòd Senatore nostro vita functo, quem nos singulari quidem sed tamen communi studio et voluntate prosequebamur, sic nos agere par est, ut quodam veluti accrescendi jure, viriles nostras amicitiæ partes augeri sentiamus: quamquam non improbarem, si jus hoc non tam accrescendi diceres quàm non decrescendi, ne qua incomparabili conjunctioni nostræ fiat injuria, si quid ad ejus magnitudinem accedere posse fateamur.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002089 

 Nec destitit unquam donec mutata rerum facie, veluti exacta hyeme et redeunte vere, ubique appareret « arbor decora et fulgida » vivificæ Crucis, ubique Ecclesiæ cantus, ut vox turturis audiretur in terra illa, et vineæ illæ instauratæ recentesque florentes darent odorem suum.

  A012003260 

 Et quidem, si quo modo fieri queat, nihil utilius huic provinciæ contingere potest [422] quam si collegium Societatis Jesu in oppido ipso Tononiensi construatur et erigatur; ex eo namque, non modo nunc aliquot Religiosi in omnes hujus diocæsis partes excurrere possent, sed etiam deinceps plerique et sacerdote * et juvenes veluti ex Seminario prodirent, qui circum circa per vicos et oppida Evangelium inferrent; atque ita validam haberemus arcem ex qua veluti ex opposito contra Genevensis et Lausanensis collegiorum insanos impetus dimicaremus.

  A012003261 

 Nam præter balliaggia Tononiense, Ternense et Gagliardense, quæ jam plurimo labore parta tueri sane sit sequissimum, superest balliagium Gaianum, quod ut est valde latum, ita difficillimæ est expugnationis; est enim inter Bernensium et Genevensium ditiones situm, veluti inter letiferas paludes, quarum pestilentibus aquis ita alluitur ut vix sanari posse videatur, nisi prius injecto in aquas ipsas salutifero Crucis ligno.

  A012003261 

 Quare si aliquot mihi e Societate Jesu suppetant homines docti, ut esse soient, quibus adjungam Ecclesiæ hujus meæ Præpositum ac item nonnullos alios ex canonicis aliisque sacerdotibus quos ad id aptiores existimaverim, operæ prætium etiam in tanta difficultate spero sane te facturum, Pater Beatissime, te, inquarti, quem mihi authoritate Apostolica, generali veluti concursu, cooperantem agnosco.


15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html
  A015001749 

 At vero, Beatissime Pater, hoc quod « semper et ubique dignum et justum est, » hisce nostris temporibus, non solum « salutare » tantum, sed fere necessarium videri debet, cum scilicet quia abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum, imo propemodum omnium; unde quoniam defecit sanctus a terra, ex iis qui redempti sunt de terra, revocandi sunt in memoriam et in medium Ecclesiæ reducendi illi qui hactenus majore sanctitatis splendore claruerunt, ut sint (quemadmodum unus eorum dixit) in speculum et exemplum, [174] ac quoddam veluti condimentum vitæ hominum super terram, sicque apud nos etiam post mortem vivant, et multos ex iis qui viventes mortui sunt, ad veram provocent et revocent vitam..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000159 

 Ideo semper quoad fieri potest studebimus brevitati, multa veluti solum attingentes [3] ut occasionem demus acutis ingeniis inde multa alia deducendi; alia quae bene tradita reperiemus in authoribus quorum omnibus communiter est copia solum citantes, ut in propriis originibus videntur; alia tandem, tanquam inutilia relinquentes, conabimur tamen ea quae utilia videbuntur exacte examinare et omnia ea claritate explanare qua facillime a discipulis percipiantur..

  A022000573 

 Quandoquidem omne imperium Deo recteque de Deo sapientiae, veluti fundamento nititur, juxta illud Sapientis: Per me reges regnant (L. IIII), et: «Ab Jove principium,» ac etiam digniora praeferenda sint, jam initio recte ab ea tractatione exorditur Imperator [75] quae constitutiones ad rectae fidei dignitatem illaesam conservandam sanciendamque continet..

  A022000648 

 Quid pulchrius? Juris canonici disciplinam ex eo monticulo derivatam haurire licebat, cujus verticem, veluti Parnassum alium, sorores musae, dubio procul, incolunt..

  A022001302 

 Exponit humillime Tuae Sanctitati Episcopus Gebennensis: quamplures habet subditos, seu tributarios, innumeris astrictos servitutibus, quae plus ethnicismum quam Christianismum sapiunt; veluti, cum absque filiis moriuntur, in nullius favorem testamentum condere posse, nec nigro panno vestiri, ne quidem tenuem eligmum limbi ex colorato panno gestare.

  A022002159 

 Idem Gregorius, supplicationibus hujusmodi inclinatus, omnia beneficia ecclesiastica, cum cura et sine cura, secularia et quorumvis Ordinum regularia, in balliagiis praedictis consistentia, etiamsi secularia, canonicatus et praebendae, dignitates etiam principales, personatus, administrationes, monachales et canonicales portiones, et officia etiam curata, claustralia et electiva, hospitalia, leprosoriae et xenodochia essent, et alia quaecumque loca religiosa eorumque membra, grangias, possessiones et praedia, in quibus nullus ecclesiasticus cultus secularis vel regularis, seu hospitalitas exercebatur, nec tunc, saltem quoad parrochiales ecclesias et alia [328] beneficia ecclesiastica curata, restitui poterant; quaeque nulli canonice collata aut commendata, seu commissa, nec in ecclesiarum, monasteriorum, hospitalium, aut aliorum piorum locorum tunc vigentium, etiam extra balliagia praedicta consistentium, commodum et favorem unita aut suppressa essent, nec ab ecclesiis, monasteriis, Capitulis, conventibus, beneficiis, hospitalibus extra illa consistentibus veluti unita dependerent, aut [eis] uti membra pertinerent: Quae omnia salva et illaesa idem Gregorius remanere voluerat nomine, titulo, denominatione, ordine, statu et essentia, etiam regulari, in illis singulis, prout fuerant, perpetuo suppressis et extinctis, cum suis ecclesiis, domibus, bonis, jurisdictionibus, juribus, fructibus, censibus, pertinentiis et actionibus omnibus et quibuscumque; ut ad Christianae fidei propagationem aliqua ratione inservirent, Militiae praedictae perpetuo univit, annexuit et incorporavit, praedictamque unionem.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000579 

 Inter omnes istos praecipui et sicut impietatis ita nominis fama conspicui Lutherani, Ubiquitarii, Zuingliani, Anabaptistae, Suenckfeldiani, Davidici, Samosatenici, Calvinistae, Anglocalvinistae, Puritani, Adiaphoristae, Osiandrini, Melanchtonici, ut reliquos permilltos, ne dicam pene innumeros, veluti ipinorum gentium daemones, taceamus.

  A023000579 

 Omnium tamen summa divisio illa esse potest, ut eorum tria veluti genera et praecipua capita constituantur, ad quae caeterorum omnium sectae inferiores, veluti species referri possint: Lutheranorum, Calvinistarum et Anabaptistarum.

  A023000683 

 Est enim hoc solemne Calvini et Calvinianorum omnium paradoxum, unde et Sacramentarii ab omnibus appellantur, propria veluti quadam et insigni nota, quod scilicet Sacramentum sine re fingant et constituant.

  A023000857 

 Quasi vero Christus, innocentiae et justitiae suae veluti pallio, iniquitates nostras operiat tantum, non destruat; quemadmodum Rachel idolum patris sui non abjecit, sed illi insidens, et veste obvolvens contexit et servavit.

  A023000913 

 Si enim ab iis exquiras unde illa tanta certitudo, respondent statim se responsum, nescio quod, Spiritus Sancti interius percipere, veluti quadam echo, unde dubitare de sua praedestinatione non possint.

  A023000931 

 Jam alias breviter consideremus notas, quibus veluti characteribus fronti sectarum nostri temporis inscriptum videas horribile nomen: HÆRESIS..

  A023001154 

 Interea Lutherus, desertus ab omnibus, praelians cum universis, adjutus [162] a nemine, solus in periculo versabatur.» Et paulo post: «Hic ego idem Sacramentariis Papista, Papistis Sacramentarius traducor, cum tamen, ut hi Christum, sic illi Sacramentum Caenae Domini Ecclesus eripere conentur; et hi quidem solos sese praedicare Christum jactant, cujus tamen Sacramenta in Ecclesia nihil nisi signa et veluti tesseras militares faciunt.» Et aliquot sententiis interpositis: «Porcorum,» inquit, «et canum haec est gratitudo, ut, si quis ipsis sanctum et margaritas projiciat, statim conversi irruant in benefactorem eumque dilacerent.».

  A023001357 

 Tum vero primi motus et inspirationes quibus Lutherus tactus fuit ut doctrinam catholicam desereret, fuerunt merae et crassissimae blasphemiae; sic enim ipse de se scribit: «Oderam,» inquit, «vocabulum istud: Justitia Dei, quod, usu et consuetudine omnium doctorum, doctus eram philosophice intelligere de justitia formali et activa Dei, [214] qua Deus est justus et peccatores injustosque punit.» Et paulo post: «Non amabam,» inquit, «imo odiebam justum et punientem peccatores Deum, tacitaque, si non blasphemia certe ingenti murmuratione indignabar Deo.» Et alibi, explicans locum illum Pauli: Justitia Dei revelatur in Evangelio, ait omnes Doctores, excepto Augustino, interpretatos esse de justitia Dei puniente; tum subjungit: «Quoties legebam hunc locum, semper optabam ut Deus nunquam revelasset Evangetfum; quis enim possit diligere Deum irascentem, judicantem, damnantem?» Et rursum, alio loco: «Olim, cum legendum esset,» inquit, «et orandum illud Psalmi: In justitia tua libera me, totus exhorrescebam et ex toto corde vocem illam oderam.» Et paulo post: «Atque hic sane,» inquit, «omnes Patres, Augustinus, Ambrosius, etc., hallucinati sunt, et in hoc veluti scandalum impegerunt.» Ex hoc autem odio Dei irascentis et justi in meditationem venit, per quam ait se fidem suam justificantem invenisse: «Tunc,» inquit, «me prorsus esse renatum sensi et, apertis portis, in ipsum Paradisum intrasse.

  A023002023 

 Utinam vero, atque utinam, aliquis authoritate Apostolica Visitator veniret, fidelis et prudens, qui singulis ecclesiis, veluti familiis, daret tritici necessariam cuique mensuram!.

  A023002226 

 Quod Holoferni Bethulianos obsidenti in mentem venit, dilectissimi Fratres, ut aquaeductum illorum fontesque omnes circumquaque incideret et occuparet, ne vel tantillum aquae siti obsessorum extinguendae uspiam superesset, id sane omnibus, horum maxime temporum, haereticis Ecclesiam vexantibus, solemne fuit consilium ac decretum; scilicet Sacramenta per quae, veluti per canales ac meatus quosdam opportunos, Salvator optimus maximus aquam gratiae salutaris in corda nostra derivat ac diffundit, vel omnino praecidere, vel pravis opinionibus inficere et occupare, ne f luminis in vitam aeternam salientis suavissimus impetus civitatem Dei deinceps laetificare posset.

  A023002227 

 Ritus denique illos antiquos quibus, veluti fimbriis [350] aureis circumamicta, in suorum administratione Sacramentorum, gratissima varietate fulget splendetque Mater Ecclesia, non solum negare, sed etiam dicteriis et cachinnis explodere, totis viribus moliuntur.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002184 

 Atque, quæ Dei summa est pietas, tanta animi magnitudinem [216] insigni tandem corona cumulavit, cum, post funus mariti, civis Gebennensis, 6 liberos tum masculos tum fœminas, quos ex eo susceperat, veluti ex incendio liberatos, ex illa Babilone exire coegit et abduxit, ne malitia hæresis mutaret intellectum eorum.


25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html
  A025003423 

 Quia vero accidit Congregationes istas, Deo aspirante et incrementum dante, in dies merito et numero majorem in modum augeri, ut Institutum tam pium et laudabile ratum ac stabile permaneret, Regulas has ac Constitutiones [501], quibus veluti muris firmissimis tota earum vivendi ratio deinceps muniretur ac constaret, illis unanimiter destinavimus et assignavimus, Congregationes hujusmodi, in Nostris diocaesibus erectas, quamdiu has institutiones servaverint, [in] Nostrae Nostrorumque successorum curae pastoralis et sollicitudinis sinuin, in Christi visceribus peramanter excipientes..


26-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXVI-Vol.5-Opuscules.html
  A026001070 

 In Tract, de imperio et regno amoris: cum constitutum sit amorem residere in suprema parte animæ, veluti in supremo totius regni solio, facienda erunt capita quibus ostendamus hunc amorem supremum, uti amoribus inferioribus: scilicet, quomodo charitas utatur amore concupiscentiæ, qui est spes, illique imperet; quomodo utatur amore desiderii, amore benevolentiæ; deinde, quomodo utatur timore, gaudio, dolore cæterisque omnibus animæ passionibus; tum vero, quomodo utatur virtutibus, et sic ubique regnet.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE