Mot «Veteres» [10 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000352 

 Mihi vero qui iis sum præpositus qui ea pollent modestia, fortitudine, prudentia ac charitate quæ in quolibet Prælato desiderari potest, ut eorum quilibet Præpositus esse mereatur; quid in hac causa metuendum est? Quid enim me moretur infantia, imperitia ac mentis [96] imbecillitas, cum nec monitis, nec disciplina, nec correctione ullo in hoc munere mihi futurum sit opus? Nisi quis velit, quod dixerunt veteres, « Minervam docere, » aut, ut more nostrorum dicam, « Sanctum Bernardum hortari, » vel inter Cordigeros, ut jam sumus, conceptum tegere latinitate.


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000565 

 Sic in Missa diaconus et subdiaconus hoc tempore ante complicatas gerunt planetas seu casulas, quia representant misteria non fuisse explicata ante [66] adventum, et veteres diminutum habuisse sacerdotium.

  A008001631 

 Et quidem, inter veteres ethnicos, dicunt capram, nomine Amalthasam, cornu terram fodisse et thesaurum ingentem detexisse quo ditatus fuit caprarius, ut in cornu Amalthese proverbium de felicitate rerum temporalium.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002838 

 Bonis Religiosis melius nihil esse, malis nihil pejus, et veteres dixerunt, et hac ætate ita compertum est ut de illis cum Hieremia dici merito possit: Si ficus sint bonæ, bonas valde esse; si malæ, malas valde.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001129 

 In quaestione de adoratione, agnoscit quidem Veteres usos fuisse distinctione duplicis adorationis Duliæ et Latriæ, sed eam nihilominus ita spernit, ut exclamet: «Quid tum? si omnes eam» inspiciant, «non modo impropriam esse, sed penitus frivolam.».

  A023001129 

 Nec id in re aliqua levi, sed in gravissimis fidei nostrae articulis: puta, in quaestione de libero arbitrio, in qua dicit Latinos arroganter, «Graecos vero arrogantius» locutos fuisse; de persona Mediatoris, in qua Veterum errorem inexcusabilem esse contendit; de concupiscentia, ubi uno Augustini testimonio totius antiquitatis sensum contineri dicit, mox ab eo se dissentire profitetur; in quaestione de satisfactione omnes Veteres «aut lapsos esse, aut aspere ac dure locutos» pronunciat; in quaestione de precibus pro defunctis omnes Veteres «in errorem» abreptos esse; in quaestione de merito vetustos Doctores pessime sinceritati fidei consuluisse; item peccasse antiquitatem «immodica severitate, quod in Episcopo caelibatum» requireret; in quaestione de paenitentia «excusari nullo modo» posse «immodicam Veterum austeritatem;» in quaestione de Quadragesima, veteres Patres superstitionis quaedam semina jecisse, ac «mera χαχοζηλία: et superstitionis plena» laborasse.

  A023001130 

 Cum vero tractat ille de Ecclesia Romana: «Hoc primum,» inquit, «praefari volo, me non negare, quin magnum Ecclesiae Romanae honorem deferant Veteres, reverenterque de ea loquantur.» Et paulo post: «Opinio enim illa, quae, nescio quomodo, invaluerat, fundatam et constitutam» esse «Petri ministerio, ad conciliandam gratiam et authoritatem, plurimum valebat; itaque, in Occidente, Sedes Apostolica honoris causa vocabatur.» Atqui eodem ipso loco contemnit ille, quantum potest, Ecclesiam Romanam, eamque a Petro fundatam esse negat.

  A023001132 

 Et alibi, loquens de ceremoniis Missae [158]: «Si quis,» inquit, «vetustate hujusmodi inventiones tueri velit, non ignoro quam non longe ab aetate Apostolorum Caena Domini tecta rubigine fuerit; sed isthaec scilicet humanae confidentiae procacitas est.» Sed et alio loco fatetur antiquos Doctores Missae nomine usos fuisse in «plurali fere numero.» Et alibi: «Veteres quoque illos,» inquit, «video alio hanc memoriam detorsisse, quam institutioni Domini conveniebat.» Et paulo post: «Excusari,» inquit, «non posse arbitror, quin aliquid in actionis modo peccaverint.» Et iterum: «Merito quis eos redarguat, quod ad Legis umbras nimis deflexerunt.» Denique, ne omnia et singula hujus generis scripta recenseamus, quod esset pene infinitum, idem Calvinus fatetur usum Confessionis esse antiquissimum, et nihilominus eam spernit..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE