Mot «Visitaturus» [3 fréquence]


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013002106 

 Visitaturus Apostolorum limina, per fratrem istum meum germanum et a Sancta Sede pleraque hujus diocæsis bono necessaria expectaturus, quantis possum [239] humillimis præcibus [ad] opem Illustrissimæ et Reverendissimæ Dominationis confugio, qui etiamnum cum hujus meæ Ecclesiæ Præpositus essem et eadem Apostolica limina prædecessoris mei nomine visitarem, humanissime ac beneficentissime ab eadem Illustrissima et Reverendissima Dominatione Vestra sum exceptus..

  A013002241 

 Cum Romanæ Sedis majestas omnes totius orbis Christianos suo splendore perlicere consueverit, tum vero Sanctitatis Vestræ clementia eos vel maxime pertrahit [253] qui ex errorum tenebris sub ejus autoritate per Dei gratiam emerserunt; inter quos cum vir hic, loca sancta visitaturus, litteras a me postularet quibus de ejus religione ac fide quod res est, Sanctitati Vestræ testatum facerem, quo gratius ac facilius ad ipsius pedes admittatur, ita sane faciendum existimavi ne defuisse videar, cum meo erga eum officio, tum etiam hominis pietati.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001938 

 [Cumque bellorum aestu ac tempestate, duobus primis annis impeditus [313] fuerit ne diocaesim visitaxet, duobus iisce posterioribus ad ducentas et sexaginta parrochiales ecclesias personaliter visitavit, et per seipsum verbi Dei panem ubique, quantum illi per suam tenuitatem licuit, populo porrexit ac fregit, Sacramentumque Confirmationis innumeris fidelibus contulit] caeteram diocaesim anno sequenti visitaturus.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE